라틴어 문장 검색

ab Hermandica profugi exsulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, cum se iunxissent, concitant Carpetanos adortique Hannibalem regressum ex Vaccaeis haud procul Tago flumine agmen grave praeda turbavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 40:1)
Dixit autem rex ad Ethai Getthaeum: " Cur venis etiam tu nobiscum? Revertere et habita cum rege, quia alienigena es, immo et exsul de loco tuo.
그때 임금이 갓 사람 이타이에게 말하였다. “어찌하여 그대까지도 우리와 함께 가려고 하오? 그대는 외국인이고 그대의 나라에서 유배된 사람이니, 돌아가 다른 임금과 함께 지내시오. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 15장19)
sic minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti.
그렇게 아시리아 임금이 이집트 포로들과 에티오피아 유배자들을 젊은이나 늙은이나 할 것 없이, 이집트에게 수치스럽게도, 엉덩이까지 드러낸 채 알몸과 맨발로 끌고 갈 것이다. (불가타 성경, 이사야서, 20장4)
Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et comminuet omnia haec.
그러고 나서 쇠처럼 강건한 넷째 나라가 생겨날 것입니다. 쇠가 모든 것을 부수고 깨뜨리듯이, 그렇게 으깨 버리는 쇠처럼 그 나라는 앞의 모든 나라를 부수고 깨뜨릴 것입니다. (불가타 성경, 다니엘서, 2장40)
quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare;
이미 여러 번 족쇄와 쇠사슬로 묶어 두었으나, 그는 쇠사슬도 끊고 족쇄도 부수어 버려 아무도 그를 휘어잡을 수가 없었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장4)
Omnis enim natura et bestiarum et volucrum et serpentium et etiam cetorum domatur et domita est a natura humana;
온갖 들짐승과 날짐승과 길짐승과 바다 생물이 인류의 손에 길들여질 수 있으며 또 길들여져 왔습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 3장7)
linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero.
그러나 사람의 혀는 아무도 길들일 수 없습니다. 혀는 쉴 사이 없이 움직이는 악한 것으로, 사람을 죽이는 독이 가득합니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 3장8)
simul hinc, simul ibimus," inquit, te sequar et coniunx exulis exul ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 340)
Que cum diversis locis exules dispergerentur, oblatam mihi a Domino intellexi occasionem qua nostro consulerem oratorio.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 4:2)
Igitur amicitia divitibus pro gloria, exsulibus pro patria, pauperibus pro censu, aegrotis pro medicina, mortuis pro vita, sanis pro gratia, imbecillibus pro virtute, robustis est pro praemio.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:16)
Ergo se totam concedens uirgo labori, Duriciem ferri temptat mollire, rigorem Flectere, torporem delere, fugare stuporem, Vt, ferri delicta domans, exemplet in axem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:31)
Instrumenta prius manibus prefecta relinquens, Ingreditur lathomi studium, domat arte rigorem Marmoris et primum partes complanat ad unguem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:35)
Celestis sic stella cadit, sic Lucifer, ortus Nescius, occasu premitur, sic ciuis Olimpi Exulat eiectus nec temperat exulis omen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:13)
Huius ab imperio celestis curia pendet, Huius ad imperium deuota mente parata, Cum qua celestis regni moderatur habenas, Qui pater et proles eiusdem, natus et actor Cuncta regit, sine fine regens, quo rege triumphat In celo miles, in terris militat exul.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:5)
Hic uidet irrigui fontis radiare nitorem Qui prediues aquis, reliquo conspectior anne, Sidera luce domat, precellit mella sapore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION