라틴어 문장 검색

Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata,
여러분은 그리스도를 본 일이 없지만 그분을 사랑합니다. 여러분은 지금 그분을 보지 못하면서도 그분을 믿기에, 이루 말할 수 없는 영광스러운 기쁨 속에서 즐거워하고 있습니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 1장8)
Audire me facies gaudium et laetitiam et exsultabunt ossa, quae contrivisti.
기쁨과 즐거움을 제가 맛보게 해 주소서. 당신께서 부수셨던 뼈들이 기뻐 뛰리이다. (불가타 성경, 시편, 51장10)
Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia propter Iacob et hinnite capiti gentium; personate, canite et dicite: "Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel".
주님께서 이렇게 말씀하신다. “야곱에게 기쁨으로 환호하고 민족들의 으뜸에게 환성을 올려라. 이렇게 외치며 찬양하여라. ‘주님, 당신 백성과 이스라엘의 남은 자들을 구원하소서!’ (불가타 성경, 예레미야서, 31장7)
Et iusti laetentur et exsultent in conspectu De et delectentur in laetitia.
그러나 의인들은 기뻐하며 뛰리라. 하느님 앞에서 기쁨 속에 즐거워하리라. (불가타 성경, 시편, 68장4)
Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperrimi hominum in Sancto Israel exsultabunt;
겸손한 이들은 주님 안에서 기쁨에 기쁨을 더하고 사람들 가운데 가장 가난한 이들은 이스라엘의 거룩하신 분 안에서 즐거워하리니 (불가타 성경, 이사야서, 29장19)
Et ablata est laetitia et exsultatio de hortis, et in vineis non exsultant neque iubilant. Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat; clamor cessavit.
과수원에서는 기쁨과 즐거움이 사라지고 포도밭에서는 환호도 환성도 울리지 않는다. 포도 확에는 포도 밟는 사람이 없고 흥겨운 소리가 그쳐 버렸다. (불가타 성경, 이사야서, 16장10)
Multiplicasti exsultationem et magnificasti laetitiam; laetantur coram te sicut laetantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt spolia.
당신께서는 즐거움을 많게 하시고 기쁨을 크게 하십니다. 사람들이 당신 앞에서 기뻐합니다, 수확할 때 기뻐하듯 전리품을 나눌 때 즐거워하듯. (불가타 성경, 이사야서, 9장2)
exsultant laetitia in municipiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:7)
narro tibi, Quintus pater exsultat laetitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 2:1)
rursusque oratio tum iracundiam restinguens, turn metum eripiens, tum exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem abstergens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:6)
elatus ille levitate inanique laetitia exultans et temere gestiens nonne tanto miserior, quanto sibi videtur beatior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:7)
ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes languidis liquefaciunt voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:8)
At pater Aeneas audito nomine Turni deserit et muros et summas deserit arces praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit, laetitia exsultans, horrendumque intonat armis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:1)
sint sane ista bona, quae putantur, honores divitiae voluptates cetera, tamen in eis ipsis potiundis exultans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:3)
ceterum eundem se, qui post Cannensem pugnam ferocem victoria Hannibalem contudisset, ire adversus eum, brevem illi laetitiam qua exsultet facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION