라틴어 문장 검색

" Anima, quae peccaverit et, contempto Domino, negaverit proximo suo depositum, quod fidei eius creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit,
“누가 위탁물이나 담보물, 또는 약탈물과 관련하여 동족을 속이거나, 동족을 착취하여 주님에게 불충을 저질렀을 때, (불가타 성경, 레위기, 5장21)
Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua.
그리고 그는 풍채 좋은 이집트인 하나를 쳐 죽였다. 그 이집트인은 손에 창을 들고 있었으나 브나야는 막대기만 가지고 내려가, 이집트인의 손에서 창을 빼앗아 그 창으로 그를 찔러 죽였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 23장21)
Tu dominaris superbiae maris elationes fluctuum eius tu mitigas.
당신께서는 오만한 바다를 다스리시고 파도가 솟구칠 때 그것을 잠잠케 하십니다. (불가타 성경, 시편, 89장10)
ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea.
악인이 떨어질 구덩이가 파질 때까지 불행의 날에도 그에게 평온을 주시기 위함입니다. (불가타 성경, 시편, 94장13)
Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat lites.
성을 잘 내는 사람은 싸움을 일으키고 분노에 더딘 이는 다툼을 가라앉힌다. (불가타 성경, 잠언, 15장18)
Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi.
사람을 관대하게 만드는 것은 사람의 식견이고 남의 허물을 너그럽게 보아주는 것은 그의 영광이다. (불가타 성경, 잠언, 19장11)
Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat eum in posterum.
우둔한 자는 화를 있는 대로 다 터뜨리지만 지혜로운 이는 화를 가만히 가라앉힌다. (불가타 성경, 잠언, 29장11)
Os dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos; et lingua eucharis salutem dicit.
부드러운 말씨는 친구들을 많게 하고 우아한 말은 정중한 인사를 많이 받게 한다. (불가타 성경, 집회서, 6장5)
In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, ut non consumantur opera eius:
의사는 약초를 이용하여 병을 고치고 고통을 덜어 준다. (불가타 성경, 집회서, 38장7)
et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur.
바른길을 달려가십시오. 그리하여 절름거리는 다리가 접질리지 않고 오히려 낫게 하십시오. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 12장13)
Unde et postmodum vir Deo plenus cum ad divini cultus religionem amplificandam templum aedificare disponeret, psalmos qui decantarentur, composuit, et omnium musicorum instrumentorum genera congregavit, ut tam vocum quam sonorum consonantiis rudem alliceret populum, per quae antea diabolicum in reprobo rege mitigavit tormentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:12)
Didicerat enim a vero David, extorquere de manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:6)
Fides nequaquam vi extorquetur, sed ratione atque exemplis suadetur, a quibus autem exigitur violenter, perseverare in eis non possunt exemplo, ut ait quidam, novellae arboris, cujus si quis cacumen violenter impresserit, denuo dum laxatur in id quod fuerat confestim revertitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:34)
Et iste quoque meretur superiori sententia condemnari, nisi forte poenitudo spontanea delicti et secura omnimoda fidei confirmatio delinquentis animum mitigent coamantis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 51:2)
Cunctis igitur liquere hominibus debet quod amor qui munera quaerit amor ab aliquo vocari non debet sed turpe scortum et luxuriantis ardor avarus, quem nullius posset satiare facultas nec alicuius quantumcunque divitis largitatis humanitas mitigare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION