라틴어 문장 검색

ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus, naturali vigore in aeterna se attolleret, naturamque incorporalem atque incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter uniuntur, intelligentiae puritate conspiceret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:28)
Non enim tuo prorsus otio volumus indulgere nec te penitus exonerare labore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:13)
benigne etiam et omni pia susceptione fideles fratres inducunt, armis [0454D] et sarcinis familiariter exonerantes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:6)
Unde temptatis ad discrimen ultimum artibus militum, cum nihil impetraretur, pavore vique extrusi, et quo tenderent ambigentes, venere prope oppidum Laranda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 11:1)
Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haud ita dudum alimentorum inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus disciplinarum liberalium, impendio paucis, sine respiratione ulla extrusis, tenerentur mimarum veri, quique id simularunt ad tempus, et tria milia saltatricum, ne interpellata quidem, cum choris totidemque remanerent magistris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 19:1)
Ingentes aliae naves, extrusae rabidis flatibus, culminibus insedere tectorum (ut Alexandriae contigit) et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus, diuturna carie fatiscentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 19:1)
quam simultatem veritus, ut adhuc durantem, ad Caucalandensem locum altitudine silvarum inaccessum et montium, cum suis omnibus declinavit, Sarmatis inde extrusis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 13:2)
Qua arte Iulius, magister militum trans Taurum, orientales provincias Gothis exoneraverit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장2)
qui nihil habet adferre cur prandeat, inpransus ad opus foras extruditur.
(아풀레이우스, 플로리다 6:16)
remoto grabatulo varicus super faciem meam residentes vesicam exonerant, quoad me urinae spurcissimae madore perluerent.
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:20)
Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 11:2)
Hoc eo spectabat, partim ut rex illa quam apud populum subierat invidia exoneraretur de nece clandestina Edwardi, sed praecipue ut omnibus liquido detegerentur eorum quae in Hibernia acta sunt levitas et impostura, quodque revera Plantagenista quem colebant idolum et res fictitia tantummodo esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 7:2)
Itaque consultum putabat rex invidiam istam ex Anglia exportare, eamque in novum suum affinem Ferdinandum regem Hispaniarum exonerare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:5)
Omne enim vegetabile intumescit, et extrudit partes in circumferentiam, tam sursum quam deorsum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:2)
Quare illud eveniebat, ut si globulus ille esset minusculus (pro ratione concavi), reciperet se aer in locum minorem, et contruderetur solum, non extruderetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION