라틴어 문장 검색

Tempore uero suspecti periculi appropinquante sollicitior in dies porticuum, in quibus spatiari consuerat, parietes phengite lapide distinxit, e cuius splendore per imagines quidquid a tergo fieret prouideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 4:1)
oportebat cupiditates refrenari, metus comprimi, facienda provideri, reddenda distribui;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 11:2)
Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente exciti, neque fugere neque arma capere neque omnino facere aut prouidere quicquam poterant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장3)
his satis exploratis alia quoque novavit, primum, ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine ad nutum imperiumque ducis fierent, providit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 412:1)
Quod praepositus civitatis Accaron intelligens, regi noctu festinata legatione fecit innotescere quominus provisis hostilis turba nocere posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 96:3)
Cum propter longitudinem agminis minus facile omnia per se obire et, quid quoque loco faciendum esset, providere possent, iusserunt pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 33장3)
sed fortunatus illius exitus, qui ea non vidit cum fierent quae ro providit futura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장 1:3)
nostra enim causa di id facerent, ut providere futura possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 184:6)
nostra enim causa di id facerent, ut providere futura possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 184:7)
quod ad vos a me scribi non alienum putavi, ut intellegeretis ex iis, quae paene acciderunt, vos multo ante ne ea acciderent providisse, eoque vos studiosius feci certiores, quod in rege Ariobarzane ea mihi signa videor virtutis, ingeni, fidei benevolentiaeque erga vos perspexisse, ut non sine causa tantam curam in eius vos salutem diligentiamque videamini contulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 12:3)
Quod quidem semper, quasi provideret hoc tempus, sedulo fecit:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 5:1)
Miremur in sublimi volitantes rerum omnium formas deumque inter illa versantem et hoc providentem, quemadmodum quae inmortalia facere non potuit, quia materia prohibebat, defendat a morte ac ratione vitium corporis vincat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 27:5)
Est igitur oratori diligenter providendum, non uti eis satis faciat, quibus necesse est, sed ut eis admirabilis esse videatur, quibus libere liceat iudicare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 119:1)
nam medicus, quid in quoque valetudinis genere faciendum sit, quid quibusque signis providendum, docebit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 274:2)
senatus nec plebem inritandam censuit et multo magis providendum ne quid Verginii adventus in exercitu motus faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 528:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION