라틴어 문장 검색

"faenoris accedat merces, hinc exime sumptus."
(페르시우스, 풍자, satire 650)
illi aurata tecta in villis et sola marmorea facienti et signa, tabulas, supellectilem et vestem infinite concupiscenti non modo ad sumptum ille est fructus, sed etiam ad faenus exiguus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 3:5)
danista adest, qui dedit faenore>, qui amica est empta quoque sumptus fuit>. manifesta res est, nisi quid occurro prius, ne hoc senex resciscat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 15)
faenus, sortem sumptumque omnem, qui amica est, omnia nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 270)
at illis vix decimae super portiones erant, isdem erga aliena sumptibus quibus sua prodegerant, cum rapacissimo cuique ac perditissimo non agri aut faenus sed sola instrumenta vitiorum manerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장5)
in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris".
너는 흙에서 나왔으니 흙으로 돌아갈 때까지 얼굴에 땀을 흘려야 양식을 먹을 수 있으리라. 너는 먼지이니 먼지로 돌아가리라.” (불가타 성경, 창세기, 3장19)
Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est.
그래서 주 하느님께서는 그를 에덴 동산에서 내치시어, 그가 생겨 나온 흙을 일구게 하셨다. (불가타 성경, 창세기, 3장23)
Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: " Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his ".
모세는 피를 가져다 백성에게 뿌리고 말하였다. “이는 주님께서 이 모든 말씀대로 너희와 맺으신 계약의 피다.” (불가타 성경, 탈출기, 24장8)
Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius.
그리고 그 황소의 피를 받아다 손가락으로 제단의 뿔들에 바르고, 나머지 피는 모두 제단 밑바닥에 쏟아라. (불가타 성경, 탈출기, 29장12)
Cum autem exierit ad altare, quod coram Domino est, expiabit illud et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundet super cornua eius per gyrum;
그러고 나서 주님 앞에 있는 제단으로 나와, 그것을 위한 속죄 예식을 거행하는데, 먼저 황소의 피와 숫염소의 피를 얼마쯤 가져다가, 제단을 돌며 그 뿔들에 바른다. (불가타 성경, 레위기, 16장18)
Aperiet Dominus tibi thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo; benedicatque cunctis operibus manuum tuarum; et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies.
주님께서는 너희를 위하여 당신의 그 풍요로운 곳집 하늘을 여시어, 너희 땅에 때맞추어 비를 주시고 너희 손이 하는 모든 일에 복을 내리실 것이다. 너희는 많은 민족들에게 꾸어 주기는 하여도 너희가 꾸지는 않을 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장12)
Qui, cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem.
그들은 오피르로 가서 금 사백이십 탈렌트를 실어 와 솔로몬 임금에게 바쳤다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 9장28)
ordines de lapidibus quadratis tres et ordo de lignis unus; sumptus autem de domo regis dabuntur.
다듬은 돌은 세 겹으로, 나무는 한 겹으로 쌓아라. 비용은 왕실에서 내어 주어라. (불가타 성경, 에즈라기, 6장4)
Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatis cum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine intermissione.
이제 그 하느님의 집을 다시 짓도록 그대들이 유다인들의 원로들을 도와서 해야 할 일에 관하여, 내가 이렇게 명령을 내린다. 왕실 재산 곧 유프라테스 서부 지방에서 받는 조공에서, 지체하지 말고 그 사람들에게 어김없이 비용을 내어 주어라. (불가타 성경, 에즈라기, 6장8)
Qui coacervat divitias suas usuris et fenore, liberali in pauperes congregat eas.
변리와 이자로 재산을 불리는 자는 빈민을 불쌍히 여기는 이를 위해 그것을 쌓는 것이다. (불가타 성경, 잠언, 28장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION