라틴어 문장 검색

Ferunt enim theologi in lucem editis hominibus cunctis, salva firmitate fatali, huius modi quaedam velut actus rectura numina sociari, admodum tamen paucissimis visa, quos multiplices auxere virtutes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 14장 3:1)
Posthabito tamen suasore cautissimo, fidentius ultra tendebat, quoniam nulla vis humana vel virtus meruisse umquam potuit, ut quod praescripsit fatalis ordo non fiat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 5:1)
Audita enim filii celsiore fortuna, antequam eum videret, fatali praeventus est morte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 16:3)
Hocque composito, et acceptis obsidibus, Valens Constantinopolim redit, ubi postea Athanaricus proximorum factione genitalibus terris expulsus, fatali sorte decessit et ambitiosis exsequiis ritu sepultus est nostro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 10:1)
Et ob haec trusus in carcerem, dum consultus super eo, quid conveniret agi, decerneret imperator, sollicitatis (ut dabatur opinari) custodibus, in urbem Romam abierat profugus, ibique delitescens, fatali lege discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 24:1)
, quoniam omni parte expolitus fore memorabatur, et assiliens anulus, duas perstrinxerat syllabas ΘΕΟ cum adiectione litterae posterae, exclamavit praesentium quidam, Theodorum praescribente fatali necessitate portendi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 32:2)
"Iamque plurimis itineris difficultatibus marisque terroribus exanclatis Zacynthum petebat, quam sors ei fatalis decreverat temporariam sedem."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:15)
remedio sagaci divinae providentiae fatalis dispositio subverti vel reformari potest.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:6)
longa tibi tempora det fatalis colus,
(ARCHIPOETA, IV115)
Sin vero sunt aspera et inscita et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi parvo sive nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scaevitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errores se ruunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 9:2)
Est enim genere ipso quasi fatale et consequens, ut mala ingenia peccatis et erroribus non vacent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 11:1)
Αὐτόματοσ enim θάνατοσ, quasi naturalis et fatalis, nulla extrinsecus vi coactus venit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 9:1)
Constare quippe inter astrologos dicebat, stellas istas quas erraticas dicerent, quae esse omnium rerum fatales viderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum, cum eodem abitu simul omnes reverti unde profectae sunt, ut neque ullus observationis tenor neque memoriae ulla effigies litterarum tanto aevo potuerint edurare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 19:1)
Nam (ut apud omnes increbuerat) ad papatum expectandum fatali quodam ludibrio inductus est, scilicet praedictione harioli quiusdam quae talis fuit, successurum Leoni, cuius nomen esset Hadrianus, senem, humili loco natum, sed doctrina et prudentia eminentem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:9)
28. Sed regi fatale erat pro pecuniis suis dimicare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION