라틴어 문장 검색

"Procul Europa in ultima Orientis relegati, senes debiles, maiore membrorum parte mulcati tolerabimus scilicet, quae armatos et victores fatigarunt!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:13)
illud quidem minime verendum est, ne laborem studiorum pueri difficilius tolerent, neque enim ulla aetas minus fatigatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 409:1)
Arduum et inpeditum saxis iter primo utcumque tolerabant, mox equorum non ungulis modo attritis, sed corporibus etiam fatigatis sequi plerique non poterant, et rarius subinde agmen fiebat pudorem, ut fere fit, inmodico labore vincente.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 38:2)
tristis item vetulae vitis sator atque temporis incusat momen saeclumque fatigat, et crepat, antiquum genus ut pietate repletum perfacile angustis tolerarit finibus aevom, cum minor esset agri multo modus ante viritim;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:9)
ceterum satis fretus esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul abesse periculi vindicem, quam maxime volt fatigari hostem, ut integris adoriatur viribus fessos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 54:1)
et mel et butyrum, oves et pingues vitulos; dederuntque David et populo, qui cum eo erat, ad vescendum; suspicati enim sunt populum fame et siti fuisse fatigatum in deserto.
꿀과 엉긴 젖, 그리고 양과 쇠고기를 다윗과 그를 따르는 백성에게 먹으라고 내놓았다. 그들은 그 백성이 광야에서 굶주리고 지치고 목말랐을 것이라고 생각하였기 때문이다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 17장29)
Factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthim, et fatigatus est David.
필리스티아인들과 이스라엘인들 사이에 다시 싸움이 일어났다. 다윗이 부하들을 거느리고 내려가 필리스티아인들과 싸우다가 지치게 되었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 21장15)
Omnes enim hi terrebant nos cogitantes: " Fatigabuntur manus eorum ab opere, et non complebitur ". Quam ob causam magis confortavi manus meas.
그들은 모두, “저들이 일에서 손을 놓고, 그 일은 더 이상 진행되지 않을 것이다.” 하면서, 우리에게 겁을 주려는 것이었다. “그러나 이제 제 손에 힘을 주십시오!” (불가타 성경, 느헤미야기, 6장9)
Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus factus erat potus.
저녁때가 되자 홀로페르네스의 종들이 서둘러 물러갔다. 천막을 밖에서 잠근 바고아스가 시종들까지 자기 주인 앞에서 내보내니, 그들도 잠자리에 들었다. 사실 연회를 오래 끌었기 때문에 모두 지쳐 있었다. (불가타 성경, 유딧기, 13장1)
In die tribulationis meae Deum exquisivi manus meae nocte expansae sun et non fatigantur Renuit consolari anima mea;
곤경의 날에 내가 주님을 찾네. 밤에도 내 손을 벌리지만 지칠 줄 모르고 내 영혼은 위로도 마다하네. (불가타 성경, 시편, 77장3)
erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta.
그곳에는 야곱의 우물이 있었다. 길을 걷느라 지치신 예수님께서는 그 우물가에 앉으셨다. 때는 정오 무렵이었다. (불가타 성경, 요한 복음서, 4장6)
Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
죄인들의 그러한 적대 행위를 견디어 내신 분을 생각해 보십시오. 그러면 낙심하여 지쳐 버리는 일이 없을 것입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 12장3)
Que etiam inhonestas illas parvulorum sordes assiduas tolerare valebit?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 2:4)
Quod cum Carnotensis presensisset episcopus, statim machinamenta hec ad me retulit, et me vehementer hortatus est ut hoc tanto levius tolerarem quanto violentius agere eos omnibus patebat;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 8:2)
Sedet in insidiis, cum divitibus, etc." His itaque documentis atque exemplis animati, tanto securius ista toleremus quanto /f.18va/ iniuriosius accidunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION