라틴어 문장 검색

sin in processu coepit crudescere morbus, tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo ilia singultu tendunt, it naribus ater sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:10)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장6)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, uox nihil significat, oculi uertuntur, facies pallet, singultus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:6)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultusque est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 1:7)
Egressa est autem statio Philisthim ad fauces Machmas.
필리스티아인들의 전초 부대는 미크마스 길목까지 나와 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 13장23)
non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium et ipse te ultus fueris; et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae ".
지금 정당한 이유 없이 피를 흘리며 몸소 복수하시다가, 나리께서 후회하시거나 양심의 가책을 받으시는 일이 없기를 바랍니다. 주님께서 나리께 복을 내려 주실 때, 당신 여종을 기억하여 주십시오.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장31)
Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
자, 이제 제가 입을 열고 제 입의 혀로 이야기하렵니다. (불가타 성경, 욥기, 33장2)
Aruit tamquam testa palatum meum et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me.
저의 힘은 옹기 조각처럼 마르고 저의 혀는 입속에 들러붙었습니다. 당신께서 저를 죽음의 흙에 앉히셨습니다. (불가타 성경, 시편, 22장16)
Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
소리 지르느라 지치고 저의 목도 쉬었습니다. 저의 하느님을 고대하느라 제 두 눈마저 흐려졌습니다. (불가타 성경, 시편, 69장4)
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo.
당신 말씀이 제 혀에 얼마나 감미롭습니까! 그 말씀 제 입에 꿀보다도 답니다. (불가타 성경, 시편, 119장103)
adhaereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Ierusale in capite laetitiae meae.
내가 만일 너를 생각 않는다면 내가 만일 예루살렘을 내 가장 큰 기쁨 위에 두지 않는다면 내 혀가 입천장에 붙어 버리리라. (불가타 성경, 시편, 137장6)
Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.
누가 밭을 갈아 땅을 파헤쳤을 때처럼 저들의 뼈가 저승 어귀에 흩어지리이다. (불가타 성경, 시편, 141장7)
De continentia. Supra mensam magnam sedisti? Non aperias super illam faucem tuam prior.
네가 큰상을 받고 앉았느냐? 그렇다면 그 앞에서 목구멍을 벌리지 말고 “진수성찬이로군!” 하고 말하지 마라. (불가타 성경, 집회서, 31장12)
Propterea dilatavit infernus fauces suas et aperuit os suum absque ullo termino; et descendunt fortes Ierusalem, et populus eius, et sublimes et tripudiantes in ea.
그리하여 저승이 목구멍을 한껏 벌리고 그 입을 한없이 열어젖히면 그들의 영화와 법석거림이, 떠들썩하게 기뻐 뛰던 자들이 그곳으로 빠져 들리라. (불가타 성경, 이사야서, 5장14)
COPH. Vocem meam audisti: " Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus ".
“제 탄원과 간청에 귀를 막지 마소서.” 하는 제 소리를 당신께서는 들으셨습니다. (불가타 성경, 애가, 3장56)

SEARCH

MENU NAVIGATION