라틴어 문장 검색

Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, sive praecordia tument, sive biliosa urina est, sive sanguis fluxit, pro veneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest.
또한 우유는 두통과 심각한 열 또는 과도한 갈증이 발생하거나, 가슴이 팽창하거나, 또는 다량의 소변이 있거나 피가 독처럼 흘러 갈 경우에, 오래가며 잘 낫지 않는 미열인 상황처럼 결핵인 상황에서도 적절하게 투여될 수 있다. (켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장55)
Ut imperatorem decet, ego solus confecto tantorum munerum cursu, moriar stando, contempturus animam quam mihi febricula eripiet una, aut certe discedam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 7:1)
quia hic apud nos, ex subactione et concoctione coelestium, omne tangibile non tantum non condensatum est ad ultimitatem, sed etiam cum spiritu nonnullo miscetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:10)
Ex quibus quia maxime pertinere ad rem concoctio videtur, huic potissimum insistunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium51)
sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장18)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장7)
Prodest etiam adversus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum vel ungui vel lavari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장10)
concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장4)
Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장6)
Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장19)
Propriae etiam dentientium gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum nervorum distentiones, alvi deiectiones;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장53)
Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cuius febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장7)
Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet aut subitam deiectionem aut febriculam instare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장11)
Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque vomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장26)
Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION