라틴어 문장 검색

Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini.
그리고 온갖 생물 가운데에서, 온갖 살덩어리 가운데에서 한 쌍씩 방주에 데리고 들어가, 너와 함께 살아남게 하여라. 그것들은 수컷과 암컷이어야 한다. (불가타 성경, 창세기, 6장19)
quidam vero quasi heterocliti genere, per hiemem in feminino, per aestatem in masculino genere irregulariter declinantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:46)
Cum enim masculinum genus suum femininum exigentia habitudinis genialis adsciscat, si eorumdem generum constructio anomale celebretur, ut res ejusdem sexus sibi invicem construantur, illa quidem constructio nec evocationis remedio, vel conceptionis suffragio, apud me veniam poterit promereri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:15)
Praeterea, Cypridi mea indixit praeceptio, ut ipsa in suis constructionibus, suppositiones appositionesque [0457D] ordinarias observando, rem feminini sexus charactere praesignitam, suppositionis destinaret officio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:17)
aliam vero dandiconsilium alteri, et tunc habet constructionem ad dativum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 77:4)
Sunt enim quaedam, quorum videtur esse una periodus, et tamen accidentia eorum per se, sicut est sexus masculinus et femininus, non sunt eadem, et causam huius non contingit scire ex caelestis circuli effectu.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 4:2)
Divide ergo secundum rationem animae principalia et obedientia, et tunc quid masculinum, quidve femininum sit deprehendes.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:10)
"sumpta veste muliebri florida in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili confecto capite, calceis femininis albis illis et tenuibus indutus et in sequiorem sexum incertus atque absconditus, asello spicas hordeacias gerenti residens per medias acies infesti militis transabivi;"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:22)
Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis i littera finitus, si non similis est genetivi singularis, s littera addita genetivum singularem facit, ut patri patris, duci ducis, caedi caedis."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 4:1)
Set non omnes concedunt in casu dativo senatui magis dicendum quam senatu.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 6:1)
Lucretius aeque auribus inserviens funem feminino genere appellavit in hisce versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 22:1)
emplastrum enim dixit οὐθετέρωσ, non genere feminino, ut isti novicii semidocti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 14:2)
ceteri superstites patri fuerunt, tres sexus feminini, Agrippina Drusilla Liuilla, continuo triennio natae;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 7장 1:3)
feminini sexus se retenturam, marem reddituram patri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 35:2)
nomina enim quae dativum pluralem in bus mittunt numquam genitivum eiusdem numeri syllaba crevisse patiuntur, sed aut totidem habet, ut monilibus monilium, sedilibus sedilium, aut una syllaba minus est, ut carminibus carminum, liminibus liminum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION