라틴어 문장 검색

ac non contentus hac Augusti insectatione Actiacas Si[n]culasque uictorias, ut funestas p. R. et calamitosas, uetuit sollemnibus feriis celebrari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 1:3)
Postea L. Sulla dictator, cum, legibus istis situ atque senio oblitteratis, plerique in patrimoniis amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit qua cautum est ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 12:1)
Post haec duce a sanctuario Dominici sepulcri regresso in laetitia cordis et exsultatione post peractam ibi victoriam, et hospitio quiescendi causa declinato, jam toto exercitu sedato a gentilium occisione, et nocte ea oculos universorum prae labore aggravante, quia Jerusalem, civitas Dei viventis, et mater nostra, filiis restituta est in victoria magna sexta feria, in die solemni divisionis apostolorum, quae est Idus Julii, comes Reymundus avaritia corruptus, [0551D] Sarracenos milites, quos in turrim David fuga elapsos obsederat, accepta ingenti pecunia, illaesos abire permisit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 56:1)
Quod autem nundinas ferias dixi potest argui, quia Titus de feriis scribens nundinarum dies non inter ferias retulit sed tantum sollemnes vocavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 28:1)
Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 4:1)
Et ideo ab Anco in Velabro loco celeberrimo urbis sepulta est, ac sollemne sacrificium eidem constitutum, quo dis Manibus eius per flaminem sacrificaretur, Iovique feriae consecratae, quod aestimaverunt antiqui animas a Iove dari et rursus post mortem eidem reddi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 15:1)
Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
이날이야말로 너희의 기념일이니, 이날 주님을 위하여 축제를 지내라. 이를 영원한 규칙으로 삼아 대대로 축제일로 지내야 한다.’ (불가타 성경, 탈출기, 12장14)
Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent.
첫날에 거룩한 모임을 열고, 이렛날에도 거룩한 모임을 열어라. 이 두 날에는 어떤 일도 해서는 안 된다. 그러나 너희가 저마다 먹어야 할 것만은 준비해도 된다. (불가타 성경, 탈출기, 12장16)
Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus suis.
‘너희가 정해진 때에 소집해야 하는 거룩한 모임, 곧 주님의 축일들은 이러하다. (불가타 성경, 레위기, 23장4)
Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos, offeretisque in eis incensum Domino, holocausta et oblationes similae, sacrificia et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei;
‘이는 너희가 거룩한 모임을 소집해야 하는 주님의 축일들로서, 이때 너희는 그날그날에 맞는 번제물과 곡식 제물과 희생 제물과 제주를 주님에게 화제물로 바쳐야 한다. (불가타 성경, 레위기, 23장37)
Die octavo erit conventus sollemnis, omne opus servile non facietis
여덟째 날에는 거룩한 집회를 열고, 생업으로 하는 일은 아무것도 해서는 안 된다. (불가타 성경, 민수기, 29장35)
Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quinta decima die mensis, in similitudinem sollemnitatis, quae celebratur in Iuda. Et ascendit altare; sic fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus erat; constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quae fecerat.
예로보암은 여덟째 달 열닷샛날을 유다에서 지내는 축제처럼 축제일로 정하고, 제단 위에서 제물을 바쳤다. 이렇게 그는 베텔에서 자기가 만든 송아지들에게 제물을 바치고, 자기가 만든 산당의 사제들을 베텔에 세웠다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 12장32)
Dixitque: " Sanctificate diem sollemnem Baal ". Vocaveruntque.
예후가 “바알을 위하여 거룩한 집회를 열어라.” 하고 이르자, 집회가 선포되었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 10장20)
Venerunt igitur ad regem omnes viri Israel in die sollemni mensis septimi.
이스라엘 사람들은 모두 일곱째 달의 축제 때에 임금 앞으로 모였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 5장3)
Et invenerunt scriptum in lege, quam praecepit Dominus per Moysen, ut habitent filii Israel in tabernaculis in die sollemni mense septimo
그들은 주님께서 모세를 통하여 명령하신 율법에, 일곱째 달 축제 동안 이스라엘 자손들은 초막에서 지내야 한다고 쓰여 있는 것을 발견하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 8장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION