라틴어 문장 검색

Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quondam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit vulgus nebulonum qui se Stoicos nuncuparent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 1:1)
quibus verbis Epictetus severe simul et festiviter seiunxit atque divisit a vero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio ἀκώλυτοσ, ἀνανάγκαστοσ, ἀπαραπόδιστοσ, ἐλεύθεροσ, εὐπορῶν, εὐδαιμονῶν, vulgus κακῶν. ̓́Ακουε. aliud nebulonum hominum qui se Stoicos nuncuparent, atraque verborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta sanctissimae disciplinae nomen ementirentur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 8:2)
Tunc praetorem ei cuia res erat dixisse advocatum eum non habere, et cum is qui verba faciebat reclamasset ego illi V. C. supersum, respondisse praetorem festiviter tu plane superes, non ades.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 7:2)
Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, V 1:1)
Id verbum Caesellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua ludibunda et ridibunda et errabunda dicitur ludens et ridens et errans.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 3:1)
Terentius autem Scaurus, divi Hadriani temporibus grammaticus vel nobilissimus, inter alia quae De Caeselli Erroribus conposuit, in hoc quoque verbo errasse eum scripsit, quod idem esse putaverit ludens et ludibunda, ridens et ridibunda, errans et errabunda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 4:1)
Nam 'ludibunda,' inquit, et 'ridibunda' et 'errabunda' ea dicitur quae ludentem vel ridentem vel errantem agit aut simulat."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 4:2)
Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret a ludibundo ludens et ridibundo ridens et errabundo errans ceteraque quae horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 6:1)
Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum non viseret, haec ibidem addit festiviter:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VIII 3:1)
ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 338)

SEARCH

MENU NAVIGATION