라틴어 문장 검색

Nihil in amicitia fide praestantius, quae ipsius et nutrix videtur et custos.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:1)
Fides amicitias servat, copulat,artes commendat, nullum despicit, nullum contempnit, nulli deest, nisiqui ei forte defuerit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:8)
quo si auctore in Caesaris fidem amicitiamque venturi essent, nullius periculi timorem multitudini fore impedimento quo minus se dederent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 23:3)
Seneca interim, durante tractu et lentitudine mortis, Statium Annaeum, diu sibi amicitiae fide et arte medicinae probatum, orat provisum pridem venenum quo damnati publico Atheniensium iudicio extinguerentur promeret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장5)
neque in eo solum offenderat, quod patriae male consuluerat, sed etiam quod amicitiae fidem non praestiterat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:1)
"Fides amicitiae, veri consilii periculosa libertas, vos me decepistis!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:64)
Rex equite prae- misso, qui reverti eos iuberet opperirique praesentiam ipsius, supervenit et victimis Minervae Victoriae caesis imperium Sisimithri restituit spe maioris etiam provinciae facta, si cum fide amicitiam ipsius coluisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 36:1)
sed exstitit tempus optatum mihi magis quam speratum, ut florentissimis tuis rebus mea perspici posset et memoria nostrae voluntatis et amicitiae fides;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 8 2:3)
Tam rara in amicitiis fides, tam parata oblivio mortuorum, ut ipsi nobis debeamus etiam conditoria exstruere omniaque heredum officia praesumere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 5:1)
me manibus impiis eripite, per maiestatem imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet aui mei Masinissae."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장18)
Firmamentum igitur stabilitatis et constantiae in amicitia, fides est:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:8)
Sic vero imperatore ac duce perfectae fidei et amicitiae vinculo insolubili innodatis, a tempore Dominicae Incarnationis, quo haec concordia contigit, usque ante paucos dies Pentecostes per singulas hebdomadas quatuor viri, aureis Byzantiis onerati, cum decem modiis monetae tartaron, de domo imperatoris duci mittebantur, quibus milites sustentari possent!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:9)
Post haec quadragesimali tempore inchoante, imperator ducem admonuit suae adesse praesentiae, multum per amicitiam et fidem datam illum obtestans et deprecans, quatenus transfretaret, et in terram Cappadociae tabernacula collocaret, propter aedificia, [0420D] quae populus incorrigibilis destruebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:4)
Consilio nostrorum ad te direximus, pacem et concordiam inter nos componere, fidem et amicitiam statuere, atque ad omnem bellicam necessitatem arma nostra esse communia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:2)
Dux, filio illius obside accepto, fidem et amicitiam cum illo pepigit, et se ad omnia adversantia sibi auxiliari et nunquam deficere, stabili juramento promisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION