라틴어 문장 검색

Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.
믿음을 위하여 훌륭히 싸워 영원한 생명을 차지하십시오. 그대는 많은 증인 앞에서 훌륭하게 신앙을 고백하였을 때에 영원한 생명으로 부르심을 받은 것입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 6장12)
Et haec enervis fidei confessio in Christo sine teste, et argumento non credere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:6)
Non praesumat loqui hominibus qui ad exponendum quae dicit non sufficit, sed magis ad Deum qui expositione non indiget, in suae fidei confessione verba convertat, quam ad hominum doctrinam verba quae non intelligantur, frustra proferat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:21)
Christi verbum, semel auditum atque sua vi, apud christianum in responsionem convertitur, et ipsum fit verbum enuntiatum, fidei confessio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:12)
Baptismus forsitan tantum videtur esse modus quidam ad significandam fidei confessionem, actus paedagogicus pro iis qui imaginibus et gestis egent, quae tamen denique omitti possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:2)
E contra, in fidei confessione omnis vita iter ingreditur ad plenam communionem cum Deo Vivente.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:3)
fidei Confessionem, Sacramentorum celebrationem, Decalogi iter, orationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 87:2)
Nobis dicere liceat in beata Virgine Maria ea adimpleri, in quibus supra institimus, nempe credentem in sua fidei confessione prorsus implicari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:1)
Hunc ergo Deum Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, quod est indiuidua Trinitas, ab ortu solis usque ad occasum, humanum genus, quippe ut creatorem omnium atque factorem suum, salutifera confessione fide ueneratur et colit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.9)
QUO tempore praesulatum sedis apostolicae Honorius Bonifatii successor habebat, qui, ubi gentem Nordanhymbrorum cum suo rege ad fidem confessionemque Christi, Paulino euangelizante, conuersam esse didicit, misit eidem Paulino pallium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:1)
Et post multa huiusmodi, quae ad rectae fidei confessionem pertinebant, haec quoque sancta synodus suis litteris addit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 1:3)
Nam et ipse episcopus Acca cantator erat peritissimus, quomodo etiam in litteris sanctis doctissimus, et in catholicae fidei confessione castissimus, in ecclesiasticae quoque institutionis regulis solertissimus exstiterat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX. 1:7)
Nec mirum, cum religio ethnicorum posita esset potius in ritibus et cultu deorum externo quam in constanti aliqua confessione et fide.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:4)
feminam non agnoscentem filium suum dubia utrimque argumentorum fide ad confessionem compulit indicto matrimonio iuuenis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 2:1)
In media fide exstat confessio Iesu, Filii Dei, nati ex muliere, qui nos per Spiritus Sancti donum inducit in adoptionem filiorum (cfr Gal 4,4-6).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION