라틴어 문장 검색

ergo quia huic proprium nomen de sacerdote finxit, bene dixit 'nec dii texere sui'. et quidam reprehendunt poetam hoc loco, quod in nominum inventione deficitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5389)
et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera caverent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 28:11)
praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore - scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus - omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:1)
ELEGANTIA orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit, multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 2:1)
dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장6)
Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam, et grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat; sic et columna altera.
그가 청동을 부어 기둥 둘을 만들었다. 한 기둥의 높이는 열여덟 암마이고 그 둘레는 열두 암마짜리 줄로 잴 수 있었는데, 다른 기둥도 마찬가지였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장15)
Et ascendit super altare, quod exstruxerat in Bethel, quinta decima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo; et fecit sollemnitatem filiis Israel et ascendit super altare, ut adoleret.
임금은 자기 마음대로 정한 달인 여덟째 달 열닷샛날이 되면, 베텔에 세운 제단에 올라갔다. 그는 이스라엘 자손들이 지킬 축제일을 이렇게 정하고, 그 제단에 분향하러 올라갔던 것이다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 12장33)
Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram, neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
나의 정당함을 움켜쥐고 놓지 않으며 내 양심은 내 생애 어떤 날도 부끄러워하지 않으리라. (불가타 성경, 욥기, 27장6)
Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere ".
그래서 저 자신을 부끄럽게 여기며 먼지와 잿더미에 앉아 참회합니다. 맺음말 (불가타 성경, 욥기, 42장6)
qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum.
그들의 마음을 다 빚으시고 그들의 모든 행위를 헤아리시는 분이시다. (불가타 성경, 시편, 33장15)
Qui plantavit aurem, non audiet aut qui finxit oculum, non respiciet?
귀를 심으신 분께서 듣지 못하신단 말이냐? 눈을 빚으신 분께서 보지 못하신단 말이냐? (불가타 성경, 시편, 94장9)
Numquid sociabitur tibi sedes iniquitatis quae fingit molestiam contra praeceptum?
법규를 거슬러 재앙을 빚어 내는 파멸의 권좌가 당신과 어울릴 수 있겠습니까? (불가타 성경, 시편, 94장20)
Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo scripti erant omnes dies ficti erant, et nondum erat unus ex eis.
제가 아직 태아일 때 당신 두 눈이 보셨고 이미 정해진 날 가운데 아직 하나도 시작하지 않았을 때 당신 책에 그 모든 것이 쓰였습니다. (불가타 성경, 시편, 139장16)
Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus insensatis et corripietur a superveniente iniquitate.
가르침을 주는 거룩한 영은 거짓을 피해 가고 미련한 생각을 꺼려 떠나가 버리며 불의가 다가옴을 수치스러워한다. (불가타 성경, 지혜서, 1장5)
induet pro thorace iustitiam et accipiet pro galea iudicium non fictum;
또 정의를 가슴받이로 두르시고 어김없는 공정을 투구로 쓰시며 (불가타 성경, 지혜서, 5장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION