라틴어 문장 검색

Qui enim semel aeternum iudicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est condicio iudicii, ante saeculi finem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 2:3)
principio huius anni oratores Lucanorum ad novos consules venerunt questum, quia condicionibus perlicere se nequiverint ad societatem armorum, Samnites infesto exercitu ingressos fines suos vastare belloque ad bellum cogere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 141:1)
is ad primos fines regni legatis obviam progressus, ut scriberent ipsi quas vellent pacis condiciones permisit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 204:1)
Sed cum Poeni aliam condicionem, tantummodo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi viui obruerentur, vel eadem condicione sese quem in locum vellent processuros.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장16)
cognitionis sunt eae quarum est finis scientia, ut si quaeratur a naturane ius profectum sit an ab aliqua quasi condicione hominum et pactione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:1)
coactis deinde propter fame Romanis eo descendere ut M. pondo auri darent et hoc pretio fine obsidionis emerent, Furius Camillus dictator absens creatus inter ipsum conloquium quo de pacis condicionibus agebatur cum exercitu venit et Gallos post sextum mensem urbe expulit ceciditque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha14)
Boios petentibus Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 28장4)
eadem aevum quoque ita destinata et distincta condicione conseruit, ut prima haec pars, ab exordio rerum quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 10:5)
sed quoniam vos regno impotenti finem ut imponatis non inducitis in animum, nos, quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis feramus aequas utrisque, quoniam vires quoque aequari dis immortalibus placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 54:1)
Nam inter arma et lituos condicionis aequatio leviora facit pericula, et Martiae virtutis potestas, aut absumit quod occupat, aut nobilitat, et mors (si acciderit), nullum ignominiae continet sensum, finemque secum vivendi simul et dolendi perducit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 10:1)
dixit ad Noe: "Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra.
하느님께서 노아에게 말씀하셨다. “나는 모든 살덩어리들을 멸망시키기로 결정하였다. 그들로 말미암아 세상이 폭력으로 가득 찼다. 나 이제 그들을 세상에서 없애 버리겠다. (불가타 성경, 창세기, 6장13)
et cunctos populos eius redegit ei in servitutem, a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius.
그는 이집트 국경 끝에서 끝까지 백성들을 모두 종으로 만들었다. (불가타 성경, 창세기, 47장21)
Ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur; et factum est a Ioseph in legem absque terra sacerdotali, quae libera ab hac condicione est.
이렇게 하여 요셉은 이집트의 농토에 관하여 오늘날까지 유효한 법을 만들었다. 곧 오분의 일이 파라오에게 속한다는 것이다. 다만 사제들의 농토만은 파라오의 차지가 되지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 47장26)
Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos,
네가 나의 백성을 내보내기를 거부한다면, 나는 내일 너의 영토 안으로 메뚜기 떼를 끌어들이겠다. (불가타 성경, 탈출기, 10장4)
quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt.
메뚜기 떼가 이집트 온 땅에 몰려와, 이집트 온 영토에 내려앉았다. 이렇게 엄청난 메뚜기 떼는 전에도 없었고 앞으로도 없을 것이었다. (불가타 성경, 탈출기, 10장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION