라틴어 문장 검색

Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur.
파라오께서 같은 꿈을 두 번이나 되풀이하여 꾸신 것은, 하느님께서 이 일을 이미 결정하셨고 지체 없이 그대로 실행하시리라는 것을 뜻합니다. (불가타 성경, 창세기, 41장32)
Circumda tibi decorem et sublimitatem; gloria et decore induere.
존귀와 엄위로 꾸미고 존엄과 영화로 옷을 입어 보아라. (불가타 성경, 욥기, 40장10)
ut ostenderem tibi firmitatem verborum veritatis, ut respondeas illi, qui misit te?
그것은 너에게 진리의 말씀을 참되게 가르쳐 너를 보낸 이들에게 네가 진실한 대답을 할 수 있게 하려는 것이다. (불가타 성경, 잠언, 22장21)
Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum; et elevabitur Dominus solus in die illa,
인간의 거만은 꺾이고 사람들의 교만은 수그러지리라. 그날 주님 홀로 들어 높여지시리라. (불가타 성경, 이사야서, 2장17)
Et erit firmitas in temporibus tuis; divitiae salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius.
그분께서 너의 시대에 안녕을 주시리라. 지혜와 지식은 풍성한 구원이 되고 주님을 경외함은 시온의 보화가 되리라. (불가타 성경, 이사야서, 33장6)
Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius.
우리는 모압의 교만에 대하여, 그가 몹시 교만하다는 소리를 들었다. 그의 거만과 교만과 오만과 그의 자만심에 대하여 들었다. (불가타 성경, 예레미야서, 48장29)
ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem.
이는 귀하께서 배우신 것들이 진실임을 알게 해 드리려는 것입니다. (불가타 성경, 루카 복음서, 1장4)
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis.
우리는 이 보물을 질그릇 속에 지니고 있습니다. 그 엄청난 힘은 하느님의 것으로, 우리에게서 나오는 힘이 아님을 보여 주시려는 것입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 4장7)
Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,
우리가 지금 겪는 일시적이고 가벼운 환난이 그지없이 크고 영원한 영광을 우리에게 마련해 줍니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 4장17)
ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum,
그리하여 여러분이 모든 성도와 함께 너비와 길이와 높이와 깊이가 어떠한지 깨닫는 능력을 지니고, (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 3장18)
pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate.
임금들과 높은 지위에 있는 모든 사람을 위해서도 기도하여, 우리가 아주 신심 깊고 품위 있게, 평온하고 조용한 생활을 할 수 있도록 하십시오. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 2장2)
Vos igitur, dilecti, praescientes custodite, ne iniquorum errore simul abducti excidatis a propria firmitate;
그러므로 사랑하는 여러분, 여러분은 이 사실을 이미 알고 있으니, 무법한 자들의 오류에 휩쓸려 확신을 잃는 일이 없도록 주의하십시오. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 3장17)
ne eleventur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponant sublimitatem suam inter nubes nec stent apud eas in sublimitate sua omnia, quae irrigantur aquis, quia omnes traditi sunt in mortem ad inferiora terrae, in medio filiorum hominum, ad eos, qui descendunt in lacum.
이는 물가의 어떤 나무도 다시는 키가 높이 솟아 그 꼭대기를 구름 사이로 뻗지 못하게 하고, 물을 흠뻑 먹으며 자라는 어떤 나무도 높아져서 구름과 마주 서지 못하게 하려는 것이었다. 그것들은 모두 사람들 사이에 끼여 구렁으로 내려가는 이들과 함께 죽음에, 저 밑 세상에 넘겨졌다. (불가타 성경, 에제키엘서, 31장14)
Quia igitur scortorum immunditiam semper abhorrebam et ab accessu et frequentatione nobilium feminarum studii scolaris assiduitate revocabar nec laicarum conversationem multum noveram, prava mihi, ut dicitur, fortuna blandiens commodiorem nacta est occasionem, qua me facilius de sublimitatis huius fastigio prosterneret, imo superbissimum nec accepte gratie memorem divina pietas humiliatum sibi vendicaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 2:1)
VI. Cum autem ad potentiam seu firmitatem divinae naturae ipsa ejus incommutabilitas pertineat, de ipsa nunc nobis disserendum occurrit, praecipue cum ex quibusdam quae ipse operatur, sicut et nos ipsi, variari videatur, cum videlicet aliqua modo faciat, modo ab eisdem completis quiescat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION