라틴어 문장 검색

Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula; quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio fornacis ardentis flammae et de medio ignis eruit nos.
하난야와 아자르야와 미사엘아, 주님을 찬미하여라. 영원히 그분을 찬송하고 드높이 찬양하여라. 그분께서 우리를 저승에서 구해 주시고 죽음의 손아귀에서 구원하셨으며 불길이 타오르는 가마에서 건져 내시고 불 속에서 건져 내셨다. (불가타 성경, 다니엘서, 3장88)
Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te,
네가 물 한가운데를 지난다 해도 나 너와 함께 있고 강을 지난다 해도 너를 덮치지 않게 하리라. 네가 불 한가운데를 걷는다 해도 너는 타지 않고 불꽃이 너를 태우지 못하리라. (불가타 성경, 이사야서, 43장2)
Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur.
그 입김은 숯불을 타오르게 하고 입에서는 불길이 치솟으며 (불가타 성경, 욥기, 41장13)
Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur.
주님의 천사가 떨기나무 한가운데로부터 솟아오르는 불꽃 속에서 그에게 나타났다. 그가 보니 떨기가 불에 타는데도, 그 떨기는 타서 없어지지 않았다. (불가타 성경, 탈출기, 3장2)
Si Annalem, inquit, undevicensimum Q. Claudi legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati praefectus, qua medella quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 5:2)
Haec vapore torrida flamma arserat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 32:3)
Ut Mellitus episcopus flammas ardentis suae ciuitatis orando restinxerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.1)
Non minimum terroris incussit barbaris Cornidius centurio satis barbarae, efficacis tamen apud tales homines stolidi-tatis, qui foculum gerens super cassidem, agitatum motu corporis, flammam velut ardenti capite funditabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MOESICUM 1 4:3)
Arserit Euhadne flammis iniecta mariti, Nec minor Alcestin fama sub astra ferat:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXV3)
Diripiantque tuos insanis unguibus artus Strymoniae matres , Orpheos esse ratae . Natus ut Althaeae flammis absentibus arsit, Sic tuus ardescat stipitis igne rogus .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 27:2)
Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:4)
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum in insidiando; tota nocte dormivit ira eorum, mane ipsa ardet quasi ignis flammae.
(불가타 성경, 호세아서, 7장6)
Vulpes ab ara rapuit ardentem facem Totamque flammis arborem circumdedit, Hosti dolorem damno miscens sanguinis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et aquila.5)
Incipit ardentes Phoebus producere flammas, Spargere se rubicunda dies, iam tristis hirundo Argutis reditura cibos inmittere nidis Incipit et molli partitos ore ministrat, Varus eques Romanus, M. Vinicii comes, cenarum bonarum adsectator, quas improbitate linguae merebatur, exclamavit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 12:2)
ardent victrices et flammae pectora praebent, imponuntque suis ora perusta viris.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1311)

SEARCH

MENU NAVIGATION