라틴어 문장 검색

Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt.
그러므로 불길이 지푸라기를 삼키듯 검불이 불꽃에 스러지듯 그들의 뿌리는 썩고 그들의 꽃은 먼지처럼 날아가리라. 그들은 만군의 주님의 가르침을 업신여기고 이스라엘의 거룩하신 분의 말씀을 경멸하였다. (불가타 성경, 이사야서, 5장24)
facibusque igne succensis, dimisit vulpes in segetes Philisthinorum. Et comportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
이어서 홰에 불을 붙여 여우들을 필리스티아인들의 곡식밭으로 내보냈다. 이렇게 하여 그는 곡식 가리뿐 아니라, 베지 않은 곡식과 포도밭과 올리브 나무까지 태워 버렸다. (불가타 성경, 판관기, 15장5)
Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt seipsos de manu flammae; non sunt prunae, quibus calefiant, nec focus, ut sedeant ad eum.
보라, 그들은 지푸라기처럼 되어 불이 그들을 살라 버리리라. 그들은 그 불길의 위력 앞에서 저 자신도 구해 내지 못한다. 그 불은 몸을 덥힐 숯불도 아니고 그 앞에 앉아 쬘 불도 아니다. (불가타 성경, 이사야서, 47장14)
ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis?
(아풀레이우스, 변명 24:9)
nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus, flammaque de stipula nostra brevisque fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 810)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium.
(불가타 성경, 요엘서, 2장5)
Saepe etiam steriles incendere profuit agros Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:1)
Saepe etiam sterilis incendere profuit agros atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:7)
sed tamen cito ignis stipulae conquiescit et exundans flamma deficientibus nutrimentis paulatim emoritur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:21)
Cum enim oppessulatas ianuas perrumpere conati qui secuti sunt, a parte pensili domus sagittis incesserentur, ne per moras inexpedibiles populandi amitterent copiam, congestis stipulae fascibus et lignorum, flammaque supposita, aedificium cum hominibus torruerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 15:1)
ille leuis stipulae sollemnis potus aceruos accendet, flammas transilietque sacras.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 544)
Utque leves stipulae demptis adolentur aristis, ut facibus saepes ardent, quas forte viator vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit, sic deus in flammas abiit, sic pectore toto uritur et sterilem sperando nutrit amorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:15)
Aliae quoque septem tenues et percussae vento urente oriebantur e stipula;
그런데 그 뒤를 이어 딱딱하고 야위고 샛바람에 바싹 마른 이삭 일곱이 솟아났다. (불가타 성경, 창세기, 41장23)
Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur.
주님의 천사가 떨기나무 한가운데로부터 솟아오르는 불꽃 속에서 그에게 나타났다. 그가 보니 떨기가 불에 타는데도, 그 떨기는 타서 없어지지 않았다. (불가타 성경, 탈출기, 3장2)
" Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas.
“너희는 벽돌을 만드는 데 쓰는 짚을 더 이상 예전처럼 저 백성에게 대 주지 마라. 그들이 직접 가서 짚을 모아 오게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 5장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION