라틴어 문장 검색

coronas habebitis in capitibus vestris et calceamenta in pedibus, non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
머리에는 쓰개를 그대로 쓰고 발에는 신을 그대로 신은 채, 슬퍼하지도 울지도 못할 것이다. 너희는 너희 죄 때문에 스러져 가면서 서로 바라보며 한탄할 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 24장23)
Nullum finem per omne vitae suae tempus flendi gemendique fecit nec ullas admisit voces salutare aliquid adferentis ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:1)
durior saxo horrido et chalybe voltus et vaga Symplegade rictus meos infregit et lacrimam expulit, flentem gementem, summe pro rector poli, me terra vidit, quodque me torquet magis, noverca vidit, urit ecce iterum fibras, incaluit ardor - unde nunc fulmen mihi?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:47)
Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem Seque refert potius proposuisse mori.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXI2)
Cocytus amnis apud inferos, ex Styge profluens, ἀπο` τοῦ κωκύειν, quod est gemere et flere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4783)
Immo puer quoque officiosus urceolum frigidum ad malam eius admovit, super quem incumbens Fortunata gemere ac flere coepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:23)
iam iam meo rapientur avulsi e sinu, flentes, gementes osculis pereant patri, periere matri, rursus increscit dolor et fervet odium, repetit invitam manum antiqua Erinys.
(세네카, 메데아 14:35)
An non flendum est, non gemendum, cum me rursus serpens invitat ad inlicitos cibos?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:8)
flet victus et volvit gemens iram, dolorem, dedecus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.98)
Fleant itaque diutius et gemant, quorum delicatas mentes enervavit longa felicitas, et ad levissimarum iniuriarum motus conlabantur;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 9:1)
audiat haec commune solum longeque carinis nota Pharos, flentemque attollens gurgite vultum nostra gemat Nilus numerosis funera ripis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum48)
nos non arsura feremus munera, venturosque tuus durabit in annos me monstrante dolor, neque enim mihi flere parentem ignotum, similis gemui proiectus ad ignem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum14)
exposita rostris capita caesorum patres videre maesti, flere nec licuit suos, non gemere dira tabe polluto foro, stillante sanie per putres vultus gravi.
(세네카, 옥타비아 8:8)
gemit inter bella peremptum Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi, et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati9)
gemuit Nysaeo palmite felix Hermus et aurata Pactolus inhorruit urna totaque summissis fleverunt Dindyma silvis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:112)

SEARCH

MENU NAVIGATION