라틴어 문장 검색

agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat.
땅이 주정꾼처럼 마구 비틀거리고 원두막처럼 흔들거린다. 땅은 자기가 지은 죄에 짓눌려 쓰러져서 다시는 일어서지 못한다. (불가타 성경, 이사야서, 24장20)
Verum si altius spectandum putes, caro nostra diversis agitatur et freti modo fluctuat passionibus, quibus huc atque illuc tamquam super undas molestiarum suarum nunc fame, nunc siti, nunc cupiditate, nunc gaudio, nunc dolore jactatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:7)
Per arcam a foris clausam et in aquis fluctuantem, corpus hominis corio tectum et variis motibus agitatum:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 1:1)
"At Psyche relicta sola, nisi quod infestis furiis agitata sola non est, aestu pelagi simile maerendo fluctuat, et quamvis statuto consilio et obstinato animo, iam tamen facinori manus admovens adhuc incerta consilii titubat multisque calamitatis suae distrahitur affectibus."
(아풀레이우스, 변신, 5권161)
ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, ut agitent ea coram Domino.
그것을 모두 아론과 그 아들들의 손바닥에 얹고, 흔들어 바치는 예물로 주님 앞에 올리게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 29장24)
tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et agitabit illud coram Domino imponetque illud super altare;
사제는 그 여자의 손에서 질투의 곡식 제물을 받아, 주님 앞에 흔들어 바치고 제단으로 가져온다. (불가타 성경, 민수기, 5장25)
et agitabit Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius.
그러면 아론은 레위인들을 이스라엘 자손들이 올리는 예물로 주님 앞에 흔들어 바친다. 그러면 그들은 주님을 위한 일을 할 수 있게 된다. (불가타 성경, 민수기, 8장11)
Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et agitabis eos Domino
너는 또 레위인들을 아론과 그의 아들들 앞에 세우고, 그들을 흔들어 바치는 예물로 주님에게 올려라. (불가타 성경, 민수기, 8장13)
et postea ingredientur, ut serviant tabernaculo conventus. Sicque purificabis et agitabis eos,
이렇게 한 다음에야 레위인들은 만남의 천막에 들어가 일을 할 수 있다. 너는 그들을 이렇게 정결하게 하고, 그들을 흔들어 바치는 예물로 올려야 한다. (불가타 성경, 민수기, 8장15)
Purificatique sunt et laverunt vestimenta sua, agitavitque eos Aaron in conspectu Domini et expiavit eos, ut purificati
레위인들은 자신들을 정결하게 하고 옷을 빨아 입었다. 아론은 그들을 흔들어 바치는 예물로 주님 앞에 드리고, 그들을 위한 속죄 예식을 거행하여, 그들을 정결하게 하였다. (불가타 성경, 민수기, 8장21)
Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa Beniamin; et ecce multitudo fluctuabat huc illucque diffugiens.
벤야민 땅 기브아에 있는 사울의 파수병들이 보니, 필리스티아인들의 무리가 갈팡질팡하고 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장16)
Montes enim a fundamentis agitabuntur cum aquis, petrae autem a facie tua tamquam cera liquescent. Illis autem, qui timent te, propitius adhuc eris.
산들이 그 밑바닥부터 바다와 함께 뒤흔들리고 바위들이 당신 앞에서 밀초처럼 녹을 것입니다. 그러나 당신을 경외하는 이들, 그들을 당신께서는 가엾이 여기십니다. (불가타 성경, 유딧기, 16장15)
Et erit ubertas frumenti in terra in summis montium fluctuabit sicut Libanus fructus eius et florebunt de civitate sicut fenum terrae.
땅에 곡식이 풍성하여 산봉우리 위에까지 넘치고 그 열매 레바논 같게 하소서. 사람들은 성읍마다 밭의 풀처럼 피어나게 하소서. (불가타 성경, 시편, 72장16)
qui tenet aratrum et qui gloriatur in iaculo stimuli? Boves agitat et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum.
그는 밭이랑을 내는 일에 마음을 빼앗기고 암송아지들을 먹이는 일에 열중한다. (불가타 성경, 집회서, 38장26)
In agitando manu fundam deiecit exsultationem Goliath.
그가 지극히 높으신 주님께 호소하여 주님께서 그의 오른팔에 힘을 주셨던 것이다. 이렇게 다윗은 싸움에 능한 장수를 쓰러뜨려 백성의 사기를 높일 수 있었다. (불가타 성경, 집회서, 47장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION