라틴어 문장 검색

Nec fuit in illa civitate quod aspiciens id esse crederem quod esset, sed omnia prorsus ferali murmure in aliam effigiem translata, ut et lapides quos offenderem de homine duratos, et aves quas audirem indidem plumatas, et arbores quae pomerium ambirent similiter foliatas, et fontanos latices de corporibus humanis fluxos crederem.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:2)
hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, quarumque cuncto pecori cibus letalis est Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam;
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:6)
ibat tertius attollens palmam auro subtiliter foliatam necnon Mercuriale etiam caduceum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:5)
aurum, aut aliud metallum foliatum non delectatur aere circumfuso.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:5)
At mea me libram foliati poscat amica, Aut virides gemmas sardonychasve pares, Nec nisi prima velit de Tusco Serica vico, Aut centum aureolos sic velut aera roget.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVII4)
Hac licet in gemma, servat quae nomina Cosmi, Luxuriose, bibas, si foliata sitis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CX Ampulla potoria1)
an a robo, cuius meminit "ferat et robus asper amomum". fiscina genus est vasis, id est corbulae brevis, quas perferunt qui arbusta vindemiant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2667)
"si mea falx ramo lucum spoliavit opaco, unde data est aegrae fiscina frondis ovi:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권509)
Nunc facilis rubea texatur fiscina virga, nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:5)
Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 471)
Lucilius in quinto "fi- scina fallaci cumulo", Novius in Andromacha "quod tu, mi gnate, quaeso ut in pectus tuum demittas, tamquam vindemiator in fiscinam", Plautus in Mercatore "vobiscum habete cum porcis, cum fiscina".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2668)

SEARCH

MENU NAVIGATION