라틴어 문장 검색

Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur.
샘과 물을 모아 두는 저수 동굴만은 정결한 채로 남는다. 그러나 그것들의 주검에 닿는 이는 부정하게 된다. (불가타 성경, 레위기, 11장36)
Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.
정녕 내 백성이 두 가지 악행을 저질렀다. 그들은 생수의 원천인 나를 저버렸고 제 자신을 위해 저수 동굴을, 물이 고이지 못하는 갈라진 저수 동굴을 팠다.” (불가타 성경, 예레미야서, 2장13)
antequam rumpatur funiculus argenteus, et frangatur lecythus aureus, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,
은사슬이 끊어지고 금 그릇이 깨어지며 샘에서 물동이가 부서지고 우물에서 도르래가 깨어지기 전에 너의 창조주를 기억하여라. (불가타 성경, 코헬렛, 12장6)
- Exercitu Willhelmi Stanconam urbem veniente, Turci fontes et cisternas obstruunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 73:3)
puteos, cisternas, fontes obstruxerant, ut sic ultima necessitate famis et sitis attenuati, [0622D] facili bello superarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 74:5)
Unde ad castellum Emmaus trans tria milliaria, cisternis et irriguis fontibus compertis ex relatione conviatoris et ductoris sui Sarraceni, plurima manus armigerorum transmissa est, qui non solum aquarum copiam, verum etiam pabula equorum attulere plurima.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:3)
nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata ipse lentati languidus lapsus umoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus, quia nusquam vel aquaeductum liquor integer vel cisterna defaecabilis vel fons inriguus vel puteus inlimis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 6:2)
non quaerat virginitatis et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desivit, sed utatur vase suo in sanctificatione et pudicitia bibatque de fontibus suis et non quaerat cisternas lupanarium dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:14)
fons perennis aquae, cavati sub terra montes et piscinae cisternaeque servandis imbribus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장3)
sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae ­
그런데 땅에서 안개가 솟아올라 땅거죽을 모두 적셨다. (불가타 성경, 창세기, 2장6)
Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt;
노아가 육백 살 되던 해 둘째 달 열이렛날, 바로 그날에 큰 심연의 모든 샘구멍이 터지고 하늘의 창문들이 열렸다. (불가타 성경, 창세기, 7장11)
Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli, et prohibitae sunt pluviae de caelo.
심연의 샘구멍들과 하늘의 창문들이 닫히고 하늘에서 비가 멎으니, (불가타 성경, 창세기, 8장2)
Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar.
그들은 발길을 돌려 엔 미스팟 곧 카데스로 진군해 가서, 아말렉족의 온 땅과 하차촌 타마르에 사는 아모리족까지 쳤다. (불가타 성경, 창세기, 14장7)
Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
이제 제가 샘물 곁에 서 있으면, 성읍 주민의 딸들이 물을 길으러 나올 것입니다. (불가타 성경, 창세기, 24장13)
puella decora nimis, virgo et incognita viro. Descendit ad fontem et implevit hydriam ac revertebatur.
이 소녀는 아직 남자를 알지 못하는 아주 예쁜 처녀였다. 그가 샘으로 내려가서 물동이를 채워 올라오자, (불가타 성경, 창세기, 24장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION