라틴어 문장 검색

Pythagoram, qui primum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi excellentissima forma fuisse;
(아풀레이우스, 변명 4:13)
virgines reginas excellentis formae tam sancte habuit, quam si eodem quo ipse parente genitae forent, coniugem eandemque sororem, quam nulla aetatis suae pulchritudine corporis vicit, adeo ipse non violavit, ut summam adhibuerit curam, ne quis captivo corpori inluderet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 25:2)
Amor societatis et sollicitudo de bono communi sunt excellens forma caritatis, quae pertinet non solum ad necessitudines inter personas, verum etiam principium est “grandium necessitudinum, scilicet socialium necessitudinum, oeconomicarum, politicarum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:2)
quasdam forma excellentes primoribus patrum destinatas ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 104:2)
hanc virginem adultam forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta animadvertit, ad crudelem superbamque vim animum convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 469:1)
Excellens erat forma, et formam pudor honestabat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 7:2)
ergo opifex plus sibi proponet ad formarum quam civis excellens ad factorum pulchritudinem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 148:2)
si formam patriae facit excellentior ordo, hi faciunt iuncta est quotiens sententia plebis atque unum sapiunt plures simul et potiores, respice ad inlustrem, lux est ubi publica, cellam:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권174)
Multae ibi saevientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes omniumque invisitata aut forma erat aut ferocia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 8:1)
Nulla praecepta ponemus, neque enim id suscepimus, sed excellentis eloquentiae speciem et formam adumbrabimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 1:3)
Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et formam penitus non vidistis.
그때에 주님께서 불 속에서 너희에게 이르셨다. 너희는 말씀하시는 소리는 들었지만, 어떤 형상도 보지 못하였다. 너희는 소리만 들었을 뿐이다. (불가타 성경, 신명기, 4장12)
Dixitque ei: " Qualis est forma eius? ". Quae ait: " Vir senex ascendit et ipse amictus est pallio ". Intellexit Saul quod Samuel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit.
사울이 다시 그 여자에게 “어떤 모습이냐?” 하고 묻자, “겉옷을 휘감은 노인이 올라옵니다.” 하고 그 여자가 대답하였다. 사울은 그가 사무엘인 것을 알고, 얼굴을 땅에 대고 엎드려 절하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 28장14)
Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una, nomine Thamar, eleganti forma.
압살롬에게는 아들 셋과 딸이 하나 있었는데, 딸의 이름은 타마르였다. 타마르는 아름다운 여자였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 14장27)
Speciosus forma es prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum.
당신께서는 어떤 사람보다 수려하시며 당신의 입술은 우아함을 머금어 하느님께서 당신에게 영원히 강복하셨습니다. (불가타 성경, 시편, 45장3)
Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius.
나는 지혜를 사랑하여 젊을 때부터 찾았으며 그를 아내로 맞아들이려고 애를 썼다. 나는 그 아름다움 때문에 사랑에 빠졌다. (불가타 성경, 지혜서, 8장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION