라틴어 문장 검색

et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes et utres vinarios vetustos, scissos atque consutos,
그들 나름대로 속임수를 쓰기로 하였다. 그래서 그들은 양식을 싼 다음, 낡아 빠진 자루와 낡고 갈라져서 꿰맨 포도주 부대를 나귀에 싣고서 길을 떠났다. (불가타 성경, 여호수아기, 9장4)
Vinearumque cultoribus Semei Ramathites; cellis autem vinariis in vineis Zabdi Sephamatites.
포도밭은 라마 사람 시므이가, 포도밭의 포도주 창고는 스팜 사람 잡디가 관리하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 27장27)
Introduxit me in cellam vinariam, et vexillum eius super me est caritas.
(여자) 그이가 나를 연회장으로 이끌었는데 내 위에 걸린 그 깃발은 ‘사랑’이랍니다. (불가타 성경, 아가, 2장4)
Itaque ingressus est Ieremias in domum laci fornice tectam; et sedit ibi Ieremias diebus multis.
예레미야는 천장이 둥근 저수 동굴에 들어가, 오랫동안 그곳에 갇혀 있게 되었다. (불가타 성경, 예레미야서, 37장16)
et aedificasti tibi fornicem et fecisti tibi excelsum in cunctis plateis;
너는 단을 쌓고 광장마다 대를 만들었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장24)
Quia fabricasti fornicem tuum in capite omnis viae et excelsum tuum fecisti in omni platea; nec facta es quasi meretrix, quia sprevisti pretium.
길 어귀마다 단을 쌓고 광장마다 대를 만들었으니 말이다. 그러면서도 해웃값을 깔보아 마다하였으니, 너는 여느 창녀와 같지도 않구나! (불가타 성경, 에제키엘서, 16장31)
Et dabo te in manus eorum, et destruent fornicem tuum et demolientur excelsa tua et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia.
내가 너를 그들의 손에 넘기리니, 그들은 네 단을 허물고 대를 무너뜨리며, 옷을 벗기고 패물들을 빼앗은 다음, 너를 벌거벗은 알몸뚱이로 버려둘 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장39)
Quem, non surreptis coeli de fornice flammis, Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:2)
Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)
Ex turba vero imae sortis et paupertinae, in tabernis aliqui pernoctant vinariis, non nulli sub velabris umbraculorum theatralium latent, quae, Campanam imitatus lasciviam, Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 25:1)
Amida hinc circum muros, inde per subterraneos fornices duce transfuga oppugnatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장1)
In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exsurgens, sub qua hiabant rupes abscisae, ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis, per radices montis scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis quae contingunt flumina vidimus, fabre politae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 4:1)
Coroni quoque montis altissimi partem habitantes occiduam, frumentariis agris affluunt et vinariis, pingui fecunditate laetissimi, et fluminibus fontiumque venis liquidis locupletes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 29:1)
non numquam compage scutorum, qua velut testudine infigurabilium fornicum operiebantur aptissime, assiduis motibus laxius dehiscente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 15:2)
Namque statuerat, ne taberna vinaria ante horam quartam aperiretur, neve aquam vulgarium calefaceret quisquam, vel usque ad praestitutum diei spatium lixae coctam proponerent carnem, vel honestus quidam mandens videretur in publico.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION