라틴어 문장 검색

Id verbum Caesellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua ludibunda et ridibunda et errabunda dicitur ludens et ridens et errans.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 3:1)
Terentius autem Scaurus, divi Hadriani temporibus grammaticus vel nobilissimus, inter alia quae De Caeselli Erroribus conposuit, in hoc quoque verbo errasse eum scripsit, quod idem esse putaverit ludens et ludibunda, ridens et ridibunda, errans et errabunda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 4:1)
Nam 'ludibunda,' inquit, et 'ridibunda' et 'errabunda' ea dicitur quae ludentem vel ridentem vel errantem agit aut simulat."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 4:2)
Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret a ludibundo ludens et ridibundo ridens et errabundo errans ceteraque quae horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 6:1)
nam cum aliquando huius fontis lucus fortuito arsisset incendio et vellent incolae exinde transferre simulacra deorum, subito reviruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 8002)
ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 338)
in eo hominum congressu cum profundebantur aliter e spiritu voces, cotidiana consuetudine vocabula, ut obtigerant, constituerunt, deinde significando res saepius in usu ex eventu fari fortuito coeperunt et ita sermones inter se procreaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION