라틴어 문장 검색

ipse constitit in tribunali, circa se habens filios duos, quorum maior Philippus natura frater, adoptione filius, minor, quem Alexandrum vocabant, naturalis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 556:1)
Emiserat pater, adoptaverat patruus, atque ita circumscripto testamento consors frater in fratris potestatem emancipatam filiam adoptionis fraude revocaverat et quidem cum opibus amplissimis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 4:2)
Hic, Massinissa avo, Micipsa patre per adoptionem, cum interficere fratres statuisset agitatus regni cupiditate, nec illos magis quam senatum populumque Romanum, quorum in fide et in clientela regnum erat, metueret, primum scelus mandat insidiis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 3:1)
ipse diu exul, quadriduo Caesar, properata adoptione ad hoc tantum maiori fratri praelatus est ut prior occideretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장3)
namque Britannicum fratrem, quod se post adoptionem Ahenobarbum ex consuetudine salutasset, ut subditiuum apud patrem arguere conatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 1:4)
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient.
형제가 형제를 넘겨 죽게 하고 아버지가 자식을 그렇게 하며, 자식들도 부모를 거슬러 일어나 죽게 할 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 10장21)
Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos;
형제가 형제를 넘겨 죽게 하고 아버지가 자식을 그렇게 하며, 자식들이 부모를 거슬러 일어나 죽게 할 것이다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 13장12)
Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
그 여자는 다시 카인의 동생 아벨을 낳았는데, 아벨은 양치기가 되고 카인은 땅을 부치는 농부가 되었다. (불가타 성경, 창세기, 4장2)
Dixitque ad eum: "Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.
그러자 그분께서 말씀하셨다. “네가 무슨 짓을 저질렀느냐? 들어 보아라. 네 아우의 피가 땅바닥에서 나에게 울부짖고 있다. (불가타 성경, 창세기, 4장10)
Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!
이제 너는 저주를 받아, 입을 벌려 네 손에서 네 아우의 피를 받아 낸 그 땅에서 쫓겨날 것이다. (불가타 성경, 창세기, 4장11)
Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.
그 아우의 이름은 유발인데, 그는 비파와 피리를 다루는 모든 이의 조상이 되었다. (불가타 성경, 창세기, 4장21)
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
나는 너희 각자의 피에 대한 책임을 물을 것이다. 나는 어떤 짐승에게나 그 책임을 물을 것이다. 남의 피를 흘린 사람에게 나는 사람의 생명에 대한 책임을 물을 것이다. (불가타 성경, 창세기, 9장5)
Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
그때 가나안의 조상 함이 자기 아버지의 알몸을 보고, 밖에 있는 두 형제에게 알렸다. (불가타 성경, 창세기, 9장22)
ait: Maledictus Chanaan! Servus servorum erit fratribus suis".
이렇게 말하였다. “가나안은 저주를 받으리라. 그는 제 형제들의 가장 천한 종이 되리라.” (불가타 성경, 창세기, 9장25)
De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.
셈에게서도 자식들이 태어났는데, 그는 에베르의 모든 아들들의 조상이며 야펫의 맏형이다. (불가타 성경, 창세기, 10장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION