라틴어 문장 검색

Qui autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam suam, qui hoc fecerit.
남의 여자와 간통하는 자는 지각없는 자 자신을 망치려는 자만 그런 짓을 한다. (불가타 성경, 잠언, 6장32)
et video inter parvulos; considero inter filios vecordem iuvenem,
어수룩한 자들 속에서 누군가를 보게 되었다. 청년들 속에서 지각없는 젊은이 하나를 지켜보게 되었다. (불가타 성경, 잠언, 7장7)
" Si quis est parvulus, veniat ad me ". Et vecordi locuta est:
“어리석은 이는 누구나 이리로 들어와라!” 지각없는 이에게 지혜가 말한다. (불가타 성경, 잠언, 9장4)
" Qui est parvulus, declinet ad me ". Et vecordi locuta est:
“어리석은 이는 누구나 이리로 들어와라!” 지각없는 이에게 우둔함이 말한다. (불가타 성경, 잠언, 9장16)
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est.
제 땅을 가꾸는 이는 양식이 넉넉하지만 헛것을 뒤쫓는 자는 지각이 없다. (불가타 성경, 잠언, 12장11)
Veriora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.
사랑하는 이의 매는 신실하고 미워하는 자의 입맞춤은 헤프다. (불가타 성경, 잠언, 27장6)
Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior;
어리석은 자를 더 이상 고귀한 이라 부르지 않고 간교한 자를 더 이상 존귀한 이라 말하지 않으리라. (불가타 성경, 이사야서, 32장5)
Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat.
간교한 자의 수단은 사악하여 그는 술책을 꾸미고 가난한 이가 올바른 것을 주장하여도 거짓말로 빈곤한 이들을 파멸시킨다. (불가타 성경, 이사야서, 32장7)
" Quia stultus populus meus: me non cognoverunt; filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt ".
과연 내 백성이 어리석어서 나를 알지 못한다. 그들이 미련한 자녀들이라 이해하지 못한다. 악을 저지르는 데는 약삭빠르면서도 선을 행할 줄은 모른다. (불가타 성경, 예레미야서, 4장22)
Siquidem ita columbinae simplicitatis mansuetudine temperavit serpentinae calliditatis astutiam, ut nec antiqui hostis deciperetur simulatione fraudulenta, nec malignorum hominum reciperet contra iustitiam sententias, rem quam nesciebat diligentissime investigans;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:2)
Amoris praeterea inaequalitas, fraudulenta cordis et dolosa duplicitas perpetuo fugare solet amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:6)
Amator namque dolosus ab omni meretur femina recusari et nullis ad hoc debet meritis adiuvari, quia, quantalibet sit aliquis probitate praeclarus et quantalibet sapientia decoretur, si fraudulento in amore versetur ingenio, ab ipsius amoris meretur curia propulsari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:7)
Miles autem pro fraude sibi facta commotus Campaniae comitissae totam negotii seriem indicavit et de ipsius et aliarum dominarum iudicio nefas praedictum postulat iudicari, et eiusdem comitissae ipse fraudulentus collaudavit arbitrium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 23:6)
Rex Assuerus superbissimum Aman, quem prae caeteris amicum habuerat, suspendit in cruce, amicitiae quam ille fraudulentis consiliis laeserat, salutem multitudinis et caritatem praeponens uxoris.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:6)
Et quomodo in adversarii argutionibus fraudulentis, fallaciae latibulum inveniret, ut disputationis agoniam contra adversariae partis insidias posset securius celebrare, et per instantiam similia oppositionum argumenta refellere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION