라틴어 문장 검색

Quae sollicite reputans, utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum, mentem eius anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes prodidere quorundam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 2:1)
et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet, cum vacui curis etiam quid in caelo fiat scire avemus, his initiis inducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 59:1)
ceterum, etiam si vis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur virtutis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 679:1)
Fraudis sceleris parricidi periuri plenis, legirupa impudens impurus inverecundissimus, uno verbo absolvam, lenost:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 240)
fraus enim astringit, non dissolvit periurium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:6)
Adde nunc publica periuria gentium et rupta foedera et in praedam validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina non sufficiunt fora.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 46:1)
Quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam Cercopum exosus gentisque admissa dolosae, in deforme viros animal mutavit, ut idem dissimiles homini possent similesque videri, membraque contraxit naresque a fronte resimas contudit et rugis peraravit anilibus ora totaque velatos flaventi corpora villo misit in has sedes nec non prius abstulit usum verborum et natae dira in periuria linguae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 14:3)
In omni causa fraudis tam de bove quam de asino et ove ac vestimento et, quidquid damnum inferre potest, si quis dixerit: " Hoc est! ", ad Deum utriusque causa perveniet, et, quem Deus condemnaverit, duplum restituet proximo suo.
소나 나귀나 양이나 겉옷이나 그 밖의 어떤 분실물이든, 한쪽이 ′저것은 내 것이다.′ 하고 주장하는 사건이 생기면, 양쪽이 관련된 이 일은 하느님께 가져가야 한다. 하느님께서 유죄 판결을 내리신 자는 상대방에게 갑절로 배상해야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 22장8)
" Loquere ad filios Israel: Vir sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et fraude transgressi fuerint mandatum Domini, ille homo reus erit;
“너는 이스라엘 자손들에게 일러라. 남자든 여자든 남에게 어떤 잘못을 저질러 주님을 배신할 경우, 그자는 죄인이 된다. (불가타 성경, 민수기, 5장6)
vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis: " Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: "Procul valde habitamus a vobis", cum in medio nostri sitis?
여호수아가 그들을 불러다가 일렀다. “그대들은 어찌하여 우리 가운데에 살면서도 ‘저희는 아주 먼 고장에서 왔습니다.’ 하면서 우리를 속였소? (불가타 성경, 여호수아기, 9장22)
Ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas.
그들은 제 피를 쏟으려고 숨어서 기다리고 제 목숨을 잃으려고 매복하는 꼴이다. (불가타 성경, 잠언, 1장18)
Et omnia commixta sunt: sanguis et homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium,
모든 것이 뒤엉켜 있다. 유혈과 살인, 도둑질과 사기, 부패, 불신, 폭동, 위증 (불가타 성경, 지혜서, 14장25)
et effundit sanguinem, qui fraudem facit mercennario.
일꾼의 품값을 빼앗는 자는 그의 피를 흘리게 하는 자다. (불가타 성경, 집회서, 34장27)
Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat.
간교한 자의 수단은 사악하여 그는 술책을 꾸미고 가난한 이가 올바른 것을 주장하여도 거짓말로 빈곤한 이들을 파멸시킨다. (불가타 성경, 이사야서, 32장7)
Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ".
너는 계명들을 알고 있지 않느냐? ‘살인해서는 안 된다. 간음해서는 안 된다. 도둑질해서는 안 된다. 거짓 증언을 해서는 안 된다. 횡령해서는 안 된다. 아버지와 어머니를 공경하여라.’” (불가타 성경, 마르코 복음서, 10장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION