라틴어 문장 검색

et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus, quae in pastu paludis virecta carpebant.
살지고 잘생긴 암소 일곱 마리가 나일 강에서 올라와 갈대밭에서 풀을 뜯었다. (불가타 성경, 창세기, 41장18)
venit et Gudo cognomine Fraxinus, tenens civitatem Harich;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:11)
Ausi tamen omnes accedere fidentissime, ilicibus incisis et fraxinis, roboreque abietum magno, semitas invenere constratas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 9:1)
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat:
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:1)
Aliquanto denique viae permenso spatio pervenimus ad nemus quoddam proceris arboribus consitum et pratentibus virectis amoenum, ubi placuit illis ductoribus nostris refectui paululum conquiescere corporaque sua diverse laniata sedulo recurare.
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:13)
Erat mons ligneus ad instar incliti montis illius quem vates Homerus Idaeum cecinit, sublimi instructus fabrica, consitus virectis et vivis arboribus, summo cacumine de manibus fabri fonte manante, fluviales aquas eliquans.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:1)
Quo dolore et verecundia Christiani commoti, iterum post quatuor dies contra praefatum exercitum in loco, qui dicitur Aescesdun, quod Latine 'mons fraxini' interpretatur, totis viribus et plena voluntate ad proelium prodeunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:1)
Qui cum nihil admodum super vite aut arbore colenda sciret, videt forte vicinum rubos alte atque late obortas excidentem, fraxinos ad summum prope verticem deputantem, suboles vitium e radicibus caudicum super terrain fusas revellentem, stolones in pomis aut in oleis proceros atque derectos amputantem, acceditque prope et cur tantam ligni atque frondium caedem faceret percontatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 8:2)
decorent virecta Baetim, Tagus intumescat auro generisque procreator sub vitreis Oceanus luxurietur antris.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:7)
libratur in ictum fraxinus et nigros illuminat obvia currus missaque paene foret, ni Iuppiter aethere summo pacificas rubri torsisset fulminis alas confessus socerum:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:120)
Sed vitem maxime populus videtur alere, deinde ulmus, post etiam fraxinus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 4:4)
Fraxinus, quia capris et ovibus gratissima est, nec inutilis bubus, locis asperis et montosis, quibus minus laetatur ulmus, recte seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:2)
amoena virecta virentia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6381)
fraxinus in silvis pulcherrima bene singulis loca sua con- signavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 651)
'fraxinus in silvis' et post 'populus in fluviis', ut est nunc, in Vari et in Hebri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 652)

SEARCH

MENU NAVIGATION