라틴어 문장 검색

incassum totiens lituis navalibus arsit Hispanum Siculumque fretum vastataque tellus totque duces caesi ruptaque emissus ab Alpe Poenus et attonitae iam proximus Hannibal urbi?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:50)
Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudicitiam olim a patre Augusto Pandateria insula, mox oppido Reginorum, qui Siculum fretum accolunt, clausa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장1)
Tanta mole belli petitus in Siculo freto iuvenis oppressus est, magnique famam ducis ad inferos secum tulisset, si nihil temptasset ulterius;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 7:1)
Accersebantur autem murenae ad piscinas nostrae urbis ab usque freto Siculo, quod Rhegium a Messana dispescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 7:1)
Et si enumerare velim quam multi magnique auctores murenas e freto Siculo nobilitarint, longum fiat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 8:1)
melius ergo est ut bellum a Sexto Pompeio, Pompei filio, in Siculo freto gestum accipiamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 61214)
nam con- stat Tuscos usque ad fretum Siculum omnia possedisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5332)
maximum enim imperium Etruscorum in Italia fuit, ut ait Livius, ab Alpibus usque ad fretum Siculum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5334)
linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis saxa fugit, dextra praerupta Celennia parte, Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque, evincitque fretum Siculique angusta Pelori Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla, Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:3)
fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas, quamquam tanta opibus Etruria erat ut iam non solum sed mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui inplesset, tamen, cum moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 33:2)
crateramque auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, L. Valerius L. Sergius A. Manlius, missi longa una nave procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti devehuntur Liparas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 322:1)
Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta minus est timenda, nulla non melior fera est.
(세네카, Hercules Oetaeus 4:2)
non tantus Auster Sicula disturbat freta nec tam furens Ionius exsurgit sinus regnante Coro, saxa cum fluctu tremunt et cana summum spuma Leucaten ferit.
(세네카, 파이드라 15:4)
Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri nescia nec quicquam iunctis debentia bubus, liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum, liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi navifragumque fretum, gemino quod litore pressum Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 3:1)
Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION