라틴어 문장 검색

Sed sine mora in fugam equos triginta praemissi Turci rejiciunt, et ad insidias contendunt, Rotgerum rapido eos cursu prementem usque ad insidiarum locum perducentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:5)
Turci vero cum duce suo Solymano ducis Godefridi et suorum constantiam nequaquam animo ad praesens bellum deficere videntes, a montis summitate laxis frenis equorum velocitate fugam parant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:3)
Boemundus, Godefridus, Reymundus, Robertus, Rotgerus, acies et signa bellica diversi coloris pulcherrima moderantur, donec [0458D] Turci equis celerrimis fugam ineuntes Antiochiam reversi sunt, per devexa montium et loca sibi nota viam accelerantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:11)
Tandem terrore mortis attoniti Longobardi, celeritate equorum in fugam conversi sunt, miseros pedites et itinere fessos deserentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:7)
lucage nulla tuos currus fuga segnis equorum prodidit a. v. v. e. h. v. haec adlocutio contraria est superiori, hoc enim continet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5921)
"Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 24:14)
Interim Metellus cum acerrime rem gereret, clamorem hostilem a tergo accepit, dein conuerso equo animaduertit fugam ad se versum fieri, quae res indicabat popularis esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장8)
excipiunt plausu Pisaea iuventus Eleaeque manus, sequitur Sicyonius Alcon, et bis in Isthmiaca victor clamatus harena Phaedimus, alipedumque fugam praegressus equorum ante Dymas, sed tunc aevo tardante secutus, multi et, quos varii tacet ignorantia vulgi, hinc atque hinc subiere, sed Arcada Parthenopaeum appellant densique cient vaga murmura circi, nota parens cursu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권216)
pepulerunt tamen iam paucos superantes et labore ac volneribus fessos, inde dissipati omnes sunt equosque ad fugam qui poterant repetebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 585:1)
Antiochus postquam et eos, quorum terga modo viderat, repetentes pugnam et aliam et a castris et ex acie adfluentem turbam conspexit, in fugam vertit equum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 492:1)
cum resistendi spes nulla esset inhabilique navium genere et Gallis vix quietem ferentibus in mari, pars eorum qui propiores continentis litori erant in Erythraeam enarunt, pars velis datis ad Chium naves eiecere relictisque equis effusa fuga urbem petebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 348:1)
Et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem rotundo habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere catervarum urgentium inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciem praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius assueto, Mazuca vero frater eius caperetur letaliter saucius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 41:1)
dimitte fugam id est equi celeritatem, cui fidis, relinque.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7061)
Quotiens oculos coniecit in hostem alipedumque fugam cursu temptavit equorum, aversos totiens currus Iuturna retorsit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:6)
sternit inde ruentes equos virosque improvida fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 397:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION