라틴어 문장 검색

Repertis itaque et captis tot honestis mulieribus [0616C] in tentoriis fugientium Christianorum, Turci celeritate equorum insecuti sunt tam equites quam pedites, tam clericos quam monaches et totum femineum sexum, qui fuga evaserant de castris:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 40:1)
et Domino adiuvante Franci victores extiterunt, et cecidit ibi maxima multitudo Saxonum, ita ut pauci fugam evasissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 783 85:6)
Quos impeditos integris viribus milites nostri consecuti magnum numerum eorum occiderunt; reliquos equites consectati paucos, qui ex fuga evaserant, reliquerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 19장4)
Inita cum Antonio et Lepido societate Philippense quoque bellum, quamquam inualidus atque aeger, duplici proelio transegit, quorum priore castris exutus uix ad Antoni cornu fuga euaserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 1:1)
sed ille per obsessi claustra portus nocturna fuga evasit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 20:2)
Alter iuvenum in Hispania occiderat, alter fuga evaserat contractisque infelicis belli reliquiis, cum insuper ergastula armasset, Siciliam Sardiniam-que habebat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 1:2)
Deinde cum ad odorem dulcis liquaminis complures apes irrepserunt,tollitur talea, et apposito foramini pollice non emittitur, nisi una, quae cum evasit, fugam suam demonstrat observanti:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 9:4)
Marcellinus post captam urbem nocte evadit, ac fuga Antiochiam petit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장2)
nec quicquam diutina deliberatione tam salubre visum quam fuga celeri procellam fortunae saevientis evadere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:3)
periturae bene 'periturae' dixit, non 'perditae', quia adhuc posse videatur evadere per suam et Anchisae fugam;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6601)
Quid enim proderit evasisse tot urbes Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 10:4)
iuvat evasisse tot urbes Argolicas, mediosque fugam tenuisse per hostis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 13:3)
Samnitibus exclusis ab urbe, ut expeditior in praesentia fuga, ita foedior, postquam periculo evaserunt, visa, quippe qui inermes nulla rerum suarum non relicta inter hostes, ludibrium non externis modo sed etiam popularibus, spoliati atque egentes domos rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 374:1)
atque ea, cum deos pandere viam fugae conclamassent, plures inermes quam armati evadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 60:2)
rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 425:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION