라틴어 문장 검색

non nuntii solum sed per urbem agrestium fuga trepidationem iniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 402:1)
spectatores paucos fugae trepidationisque Gallorum extra portas egressos, postquam in se quoque fieri impetum viderint et sine discrimine obvios caedi, recepisse se intra urbem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 108:3)
consurrexere omnes, contemplatique trepidationem fugamque hostium prope una voce omnes ut sequerentur exclamaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 270:1)
ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit ut non multum abesset quin opera ac vineae desererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 70:1)
in hoc tumultu actuariae naves instructae iam ante circumvectaeque ad Nasum armatos exponunt, qui inproviso adorti semiplenas stationes et adapertas fores portae, qua paulo ante excurrerant armati, haud magno certamine Nasum cepere desertam trepidatione et fuga custodum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 448:1)
Primum trepidatio, mox fuga, deinde triumphus fuerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 17:2)
Gens praeter armorum fiduciam callida simulat trepidationem et in campos fugam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 3:1)
nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 669:1)
solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus vestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna relictarum passim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 483:2)
nam et stationes utrimque Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum, quos territos aeque atque hostes timebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 303:2)
tum vero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et velut fuga in naves fieri, cum se maria terraque simul cernerent circumventos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 122:1)
Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte ad inhibendam fugam emittit, ipse cum ceteris sequitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 21:2)
postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 49:1)
Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorraeorum Sehon.
불행하여라, 모압아! 크모스의 백성아, 너는 망하였다. 그는 아모리인들의 임금 시혼에게 제 아들들이 쫓겨 가게, 제 딸들이 끌려가게 하였다. (불가타 성경, 민수기, 21장29)
Viri autem civitatis, qui persequebantur Iosue, respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere, praesertim cum hi, qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem, contra persequentes conversi essent.
아이 사람들이 뒤돌아보니, 성읍에서 연기가 하늘로 올라가는 것이었다. 그들은 이리로도 저리로도 도망칠 힘이 없었다. 광야로 도망치던 이스라엘 백성까지 쫓아오던 자들에게로 돌아섰던 것이다. (불가타 성경, 여호수아기, 8장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION