라틴어 문장 검색

Fulvii, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 10:2)
vicit ergo Hannibalem non populus Romanus totiens caesus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 271:1)
ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum consternatos caedunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam de toto orbe terrarum acti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 207:2)
Cumque Christiani murum, ut proposuerant, fregissent, et eorum magna pars in civitatem simul cum paganis intrasset, pagani, dolore et necessitate compulsi, super eos atrociter irrumpunt, caedunt, fugant, prosternunt intus et extra.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:8)
at hercule iidem nos - monente fortuna quid, si hostem habuissemus, casurum fuisset - cum redeuntes in latrunculos Thraecas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis sumus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 576:1)
Inito ergo certamine fugati sunt et caesi pagani, duces regii XXX, qui ad auxilium uenerant, pene omnes interfecti;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:9)
sin Numidae propius accessissent, ibi vero virtutem ostendere et eos maxima vi caedere, fundere atque fugare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장7)
lulianus Caesar Alamannos adoritur, caedit, capit, et fugat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장1)
Dictator legionibus fugatis instat et ad castra compulsos caedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 208:1)
Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur; en famuli tui flagellis caedimur, et populus tuus est in culpa ".
이 종들은 짚을 받지도 못하는데, 그들은 벽돌을 만들라고 말합니다. 보십시오, 이 종들이 이렇게 매를 맞았습니다. 임금님께서는 이 백성에게 잘못하고 계십니다.” (불가타 성경, 탈출기, 5장16)
emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas.
나는 또 말벌을 너희보다 앞서 보내어, 히위족과 가나안족과 히타이트족을 너희 앞에서 몰아내게 하겠다. (불가타 성경, 탈출기, 23장28)
ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco, ubi solent holocaustorum caedi hostiae.
그 속죄 제물의 머리에 손을 얹은 다음, 번제물을 잡는 곳에서 그것을 잡아 속죄 제물로 삼는다. (불가타 성경, 레위기, 4장33)
Numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? Vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? ".
양 떼와 소 떼를 다 잡는다 한들 그들에게 넉넉하겠습니까? 바다의 고기를 모조리 모아들인다 한들 그들에게 넉넉하겠습니까?” (불가타 성경, 민수기, 11장22)
Cumque vidisset asina stantem angelum Domini, concidit sub pedibus sedentis; qui iratus vehementius caedebat fuste latera eius.
나귀는 주님의 천사를 보고 발라암을 태운 채 주저앉아 버렸다. 발라암은 화가 나서 지팡이로 나귀를 때렸다. (불가타 성경, 민수기, 22장27)
sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet;
자기 이웃과 함께 나무를 베러 숲으로 가서, 나무를 찍으려고 손에 도끼를 잡고 휘두르다가 도끼날이 자루에서 빠져나가 이웃을 치는 바람에 그 이웃을 죽게 한 자는, 그 성읍들 가운데 한 곳으로 피신하면 살 수 있다. (불가타 성경, 신명기, 19장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION