라틴어 문장 검색

Verum ut fides huiusmodi exploratoribus concilietur per iuramenta et per execrationes atque anathemata contra illos tanquam hostes fulminata, defensionem iustam non capit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 6:5)
Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis,~ his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur_.et suum non possit explicare fulgorem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:12)
ab aliis enim nota calcari, ab aliis ignota appeti, illos vitare paenitendo suavitatis insidias, quas fugerunt, hos carnis inlecebris et dulci titillatione corporis blandientis, dum mella putant venena noxia reperire;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:10)
nam fulminata abies interitum dominae significat, et Troia per feminam periit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 169)
fulminatus autem est Anchises, quia se cum Venere concubuisse iactabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6494)
] Charybdis autem in Siciliae parte posita femina fuit voracissima, ex Neptuno et Terra genita, quae, quia boves Herculis rapuit, fulminata a Iove est et in maria praecipitata:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 42016)
hic a patre inpetrato curru agitare non potuit, et cum eius errore mundus arderet, fulminatus in Italiae fluvium cecidit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 65916)
acceptis itaque curribus Phaethon, cum orbitam solis exisset, et coepisset mundus ardere, a Iove fulminatus in Eridanum cecidit, qui et Padus vocatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1895)
haec ergo tacta, id est adflata et leviter fulmi- nata, ut Cicero "tactus etiam ille qui hanc urbem condidit Romulus", significabat nutu imperatoris posse agros eorum perire, apud quos fulminatae sunt arbores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 173)
quod autem ait 'tactas', ostendit temporale fore damnum, quale patiuntur arbores leviter fulminatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 175)
At has levioris ducis voluptates, quibus quasi titillatio (Epicuri enim hoc verbum est) adhibetur sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 113:1)
At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:1)
Fulminatus hac pronuntiatione, sic ut eram, sine gladio in lectulum decidi, et attulissem mihi damnatus manus, si noninimicivictoriae invidissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:12)
Ad hanc vitam facit titillatio corporis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:6)
"sic natum Nasamonii Tonantis post ortus obitusque fulminatos angusto Babylon premit sepulcro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam30)

SEARCH

MENU NAVIGATION