라틴어 문장 검색

tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et asperget domum septies;
그런 다음에 향백나무와 우슬초와 다홍실, 그리고 살아 있는 새를 가져다가, 잡은 새의 피와 생수에 찍어 그 집에 일곱 번 뿌린다. (불가타 성경, 레위기, 14장51)
sic fac mecum, ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum coram illo fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et ad holocautomata mane et vespere, sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israeli.
이제 나는 주 내 하느님의 이름을 위한 집을 지어 주님께 봉헌하고자 합니다. 그곳에 계신 그분 앞에서 향기로운 향을 피우고 늘 두 줄로 빵을 차려 바치며, 아침과 저녁, 안식일과 초하룻날, 주 우리 하느님의 축일마다 번제물을 바칠 것입니다. 이것은 이스라엘이 영원히 지켜야 할 일입니다. (불가타 성경, 역대기 하권, 2장3)
Et dixit illi: " Cor et iecur piscis fumiga coram viro aut muliere, qui occursum daemonii aut spiritus nequissimi habet, et fugiet ab illo omnis occursus, et ne maneant cum illo in aeternum.
천사가 이렇게 대답하였다. “그 물고기의 염통과 간은 마귀나 악령에 시달리는 남자나 여자 앞에서 태워 연기를 피우면, 그 시달림이 깨끗이 사라져서 더 이상 남아 있지 않게 된다오. (불가타 성경, 토빗기, 6장8)
Qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes, et fumigant.
땅을 굽어보시니 뒤흔들리고 산들을 건드리시니 연기 내뿜네. (불가타 성경, 시편, 104장32)
Domine, inclina caelos tuos et descende tange montes, et fumigabunt.
주님, 당신 하늘을 기울여 내려오소서. 산들을 건드리소서. 연기 뿜으리이다. (불가타 성경, 시편, 144장5)
Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non exstinguet; in veritatem proferet iudicium.
그는 부러진 갈대를 꺾지 않고 꺼져 가는 심지를 끄지 않으리라. 그는 성실하게 공정을 펴리라. (불가타 성경, 이사야서, 42장3)
Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium;
그는 올바름을 승리로 이끌 때까지 부러진 갈대를 꺾지 않고 연기 나는 심지를 끄지 않으리니 (불가타 성경, 마태오 복음서, 12장20)
Respondet Iesus: " Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ". Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis.
예수님께서는 “내가 빵을 적셔서 주는 자가 바로 그 사람이다.” 하고 대답하셨다. 그리고 빵을 적신 다음 그것을 들어 시몬 이스카리옷의 아들 유다에게 주셨다. (불가타 성경, 요한 복음서, 13장26)
unde autem seruus Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos?
(아풀레이우스, 변명 56:10)
Sed nihil de periculo neque de saevitia venti remissum, quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae quos typhonas vocabant, inpendere inminereque ac depressurae navem videbantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 4:2)
Fuerat autem haec stirps saepe sanguine proprio intincta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:2)
aut intinctam iisdem lanam sucidam inponere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장4)
aut intinctam isdem lanam sucidam inponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 1:4)
uvae ex olla, molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene maturuerunt, vel quae in passo, defrutove servatae sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 2:7)
aut intinctam iisdem lanam succidam imponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION