라틴어 문장 검색

Inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta, leones vagantur innumeri, dementia hiemis ibi mollissimae semper innocui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 5:1)
Quis Musis ipsoque licet Paeane recepto enarrare queat, quantum Gradivus in illa luce suae dederit fundator originis urbi?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:236)
Campus in prata et arva salictaque et harundineta digestus aedificio subiaceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 3:3)
Quare salices viminales atque harundineta vulgaresque silvae, vel consulto consitae castaneis, prius faciendae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:2)
Salicum viminalium Atticus putat singula iugera sufficere posse quinis et vicenis iugeribus ligandae vineae, harundineti singula iugera vicenis iugandis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:3)
castaneti iugerum totidem palandis, quot harundineti iugandis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:4)
Sed cultus harundineti primo triennio non alius est quam ceteris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 3:1)
Quae tamen refectio harundineti caeca est, quia non apparet in terra quid aut tollendum sit aut relinquendum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 4:3)
sed macies eius cinere vel alio stercore iuvanda est, propter quod caesum plerique incendunt harundinetum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 5:5)
ut ad deuerticulum uentum est, dimissis equis inter fruticeta ac uepres per harundineti semitam aegre nec nisi strata sub pedibus ueste ad auersum uillae parietem euasit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 3:1)
Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris, — Filius huic iuxta Lausus, — Post hoc insignem fama per gramina currum, — Tum gemini fratres, — Nec Praenestinae fundator, — At Messapus equum domitor, — Ecce Sabinorum prisco de sanguine, — Hic Agamemnonius, — Et te montosae, — Quin et Marrubia venit de gente sacerdos, — Ibat et Hippolyti proles.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 14:2)
nec praenestinae fundator defvit urbis de civitatibus totius orbis multi quidem ex parte scripserunt, ad plenum tamen Ptolomaeus Graece, latine Plinius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6781)
nec praenestinae fundator defvit urbis Praeneste locus est haud longe ab urbe, dictus ἀπο` τῶν πρίνων, id est ab ilicibus, quae illic abundant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 67814)
sed ordinatis saeculis, rerumque digesto statu, fundator ipse et artifex permansit in Patris sinu, donec rotata annalium transvolverentur milia, atque ipse peccantem diu dignatus orbem viseret.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias10)
Nec Praenestinae fundator defuit urbis, Volcano genitum pecora inter agrestia regem inventumque focis omnis quem credidit aetas Caeculus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION