라틴어 문장 검색

"ecce autem magna subit invidiosa caterva Tantalis et tumido percenset funera luctu, nil deiecta malis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권249)
Gaudia enim et festa nuptiarum duarum compensata erant luctibus et funeribus principis Arthuri (de quo iam diximus) et reginae Elizabethae, quae ex puerperio mortua est apud turrim, infante non diu superstite.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 15:2)
spes et praemia in ambiguo, certa funera et luctus, nec quisquam adeo mali expers ut non aliquam mortem maereret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장11)
"invenies exitus tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:2)
absint inani funere neniae luctusque turpes et querimoniae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 207)
tu mihi primum tot natorum memoranda parens, nata Agrippae, nurus Augusti, Caesaris uxor, cuius nomen clarum toto fulsit in orbe, utero totiens enixa gravi pignora pacis, mox exilium verbera, saevas passa catenas, funera, luctus, tandem letum cruciata diu.
(세네카, 옥타비아 14:16)
In funere eius novata luctu ac dolore militum seditio, nec erat qui coerceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장1)
quisnam haec in funera missos castiget luctus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati8)
hic luctus abolere noviqvie funeris auspicium vates, quamquam omina sentit vera, iubet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권76)
portat hunc aeger parens supremum ad ignem, mater hunc amens gerit properatque ut alium repetat in eundem rogum, quin luctu in ipso luctus exoritur novus novaeque circa funus exsequiae cadunt, tum propria flammis corpora alienis cremant;
(세네카, 오이디푸스 1:27)
Sed dira illa femina et malitiae novercalis exemplar unicum, non acerba filii morte, non parricidii conscientia, non infortunio domus, non luctu mariti vel aerumna funeris commota cladem familiae in vindictae compendium traxit, missoque protinus cursore, qui vianti marita domus expugnationem nuntiaret, ac mox eodem ocius ab itinere regresso, personata nimia temeritate in- simulat privigni veneno filium suum interceptum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:3)
Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors funera:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 31:1)
"non ego nunc volgi quamquam crudelia pandam funera, sed propria luctus de stirpe recordor:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권94)
Sed ut omnia alia exempla praeteream, ut in me quoque ipso alia taceam funera, bis me fraterno luctu aggressa fortuna est, bis intellexit laedi me posse, vinci non posse.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 96:1)
Metus Pavorque + Funus et frendens Dolor aterque Luctus sequitur et Morbus tremens et cincta ferro Bella;
(세네카, Hercules Furens 10:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION