라틴어 문장 검색

"Ac dum in proxima platea refovens animum infausti atque improvidi sermonis mei sero reminiscor, dignumque me pluribus etiam verberibus fuisse merito consentio, ecce iam ultimum defletus atque, conclamatus processerat mortuus, rituque patrio,, utpote unus de optimatibus, pompa funeris publici ductabatur per forum."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:50)
Fuere qui publici funeris pompam requirerent compararentque quae in Drusum patrem Germanici honora et magnifica Augustus fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장1)
elatus est in lecticula, ut ipse praescripserat, sine ulla pompa funeris, comitantibus omnibus bonis, maxima vulgi frequentia.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 22장 4:1)
perversa funera pompa Retulit a tumulis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:13)
ergo hoc dicit, Anna non arbitratur sub obtentu sacrificiorum pompam funeri praeparari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5004)
consulares vero fasces, praetextam curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 596:2)
funus imaginum pompa maxime inlustre fuit, cum origo Iuliae gentis Aeneas omnesque Albanorum reges et conditor urbis Romulus, post Sabina nobilitas, Attus Clausus ceteraeque Claudiorum effigies longo ordine spectarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 9장5)
"dulcis erat mercede labor, tempusque secutum, quod subito gratae frangeret artis opus ...1 adde quod aedilis, pompam qui funeris irent, artifices solos iusserat esse decem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권426)
"functum deinde cum reliquit spiritus et ad sepulcrum pompa fertur funeris, partes per ipsas inprimuntur bratteae;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1444)
"Sed aegre manibus erepta suorum invita remansit in vita, funus vero toto feralem pompam prosequente populo deducitur ad sepulturam."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:44)
Funus sine imaginibus et pompa per laudes ac memoriam virtutum eius celebre fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장1)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)
Iam stat , ut ipse vides , funeris ara tui . Pompa parata tibi est . votis mora tristibus absit :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:10)
funera ducunt cum exequiali scilicet pompa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2561)
sed et in funere Fauor archimimus personam eius ferens imitansque, ut est mos, facta ac dicta uiui, interrogatis palam procuratoribus, quanti funus et pompa constaret, ut audit sestertium centiens, exclamauit, centum sibi sestertia darent ac se uel in Tiberim proicerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 19장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION