라틴어 문장 검색

si autem sensum et rationem attendere vellet, paratum me dixi ei ostendere secundum eius sententiam quod in eam lapsus esset heresim secundum quam is qui pater est sui ipsius filius sit. Quo ille audito, statim quasi furibundus effectus ad minas conversus est, asserens nec rationes meas nec auctoritates mihi in hac causa suffragaturas esse.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 4:18)
Deus, qui iudicas equitatem, quanto tunc animi felle, quanta mentis amaritudine te ipsum insanus arguebam, te furibundus accusabam, sepius repetens illam beati Anthonii conquestionem:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 3:2)
Ubi etiam Empedocles cum ejus hospitem in vitis patrum quidam gladio furibundus invaderet inflexisse modum canendi, itaque adolescentis iracundiam temperasse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:5)
hic fixa volucris Cuspide, sanguineo sese furibunda rotatu Torquet agens circum, rostrumque intendit in hostem Imbelle, et curvos in morte recolligit ungues.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 11:6)
Vellem ut rationabilibus tuae disciplinationis propugnaculis contra furiales istorum vitiorum exercitus, meae mentis roborares oppidulum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 64:2)
Inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis, sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae, Domitiano et Montio praeviis, correptum eum (ut existimabat in somnis), uncis furialibus obiectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 17:1)
Ubi aliud accessit atrocius, quod arsuras in commune exitium faces furiales accendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 4:2)
"Quae quidem simul percepit tale nuntium quale non audiet aliud, amens et vecordia percita cursuque bacchata furibundo per plateas populosas et arva rurestria fertur, insana voce casum mariti quiritans:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:41)
Quid enim aliud furibundo corde concepit, cum diceret matri:
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:17)
In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
(불가타 성경, 나훔서, 2장5)
Sed tamen caeco furibundus ore
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 11:1)
advolat ac niveis reducem complectitur ulnis infunditque animo furiale per oscula virus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:117)
splendet Tartareo furialis mensa paratu caede madens, atrox gladio, suspecta veneno.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:114)
sic ille relinquens ieiunos antro catulos inmanior exit hiberna sub nocte leo tacitusque per altas incedit furiale nives;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:116)
Improba mox surgit tristi de sede Megaera, quam penes insani fremitus animique profanus error et undantes spumis furialibus irae:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION