라틴어 문장 검색

Vellem ut rationabilibus tuae disciplinationis propugnaculis contra furiales istorum vitiorum exercitus, meae mentis roborares oppidulum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 64:2)
Inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis, sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae, Domitiano et Montio praeviis, correptum eum (ut existimabat in somnis), uncis furialibus obiectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 17:1)
Ubi aliud accessit atrocius, quod arsuras in commune exitium faces furiales accendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 4:2)
advolat ac niveis reducem complectitur ulnis infunditque animo furiale per oscula virus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:117)
splendet Tartareo furialis mensa paratu caede madens, atrox gladio, suspecta veneno.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:114)
sic ille relinquens ieiunos antro catulos inmanior exit hiberna sub nocte leo tacitusque per altas incedit furiale nives;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:116)
ultima Sardiniam, Cyrnum trifidamque retentat Sicaniam et quidquid Tyrrhena tunditur unda vel gemit Ionia.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:106)
Sic, cum Thessaliam scopulis inclusa teneret Peneo stagnante palus et mersa negaret arva coli, trifida Neptunus cuspide montes impulit adversos:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:91)
Improba mox surgit tristi de sede Megaera, quam penes insani fremitus animique profanus error et undantes spumis furialibus irae:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:34)
undique fervent aequora, cum subitus trifida Neptunus in hasta
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 676:1)
quocirca struit illa nefas Lemnoque merenti exitium furiale movet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 109:1)
cuncta phalanx insigne Iovis caelataque gestat tegmina disperses trifidis ardoribus ignes;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 59:1)
quaque dedit teneros aurum furiale per artus, deficit;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 701:1)
Occupat amplexu Venus et furialia figit oscula permixtumque odiis inspirat amorem;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 270:1)
Fidenae quia pares non erant ferro, ad terrorem movendum facibus armatae et discoloribus serpentium in modum vittis furiali more processerant;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION