라틴어 문장 검색

ardet furore pectus, impleri iuvat maiore monstro.
(세네카, Thyestes 260:1)
excussaque pectore ivno est furoris causa, non furor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6791)
iam furor humaos nostro de pectore sensus expulit et totum spirant praecordia Phoebum;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:3)
unus erat iuvenum doctissimus artibus sinistris, fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare, saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra, quo geniale tori ius solveret aestuante nupta, luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus, discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem, inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti, iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.10)
tympana tenta tonant palmis et cymbala circum concava, raucisonoque minantur cornua cantu, et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis, telaque praeportant, violenti signa furoris, ingratos animos atque impia pectora volgi conterrere metu quae possint numine divae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:13)
Ergo ubi vaticinos concepit mente furores incaluitque deo, quem clausum pectore habebat, adspicit infantem "toto" que "salutifer orbi cresce puer" dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:1)
Per has senectae splendidas supplex comas fessumque curis pectus et cara ubera precor, furorem siste teque ipsa adiuva:
(세네카, 파이드라 3:39)
Atque ea Cadmeo praeceps ubi culmine primum constitit adsuetaque infecit nube penates, protinus adtoniti fratrum sub pectore motus, gentilesque animos subiit furor aegraque laetis invidia atque parens odii metus, inde regendi saevus amor, ruptaeque vices iurisque secundi ambitus impatiens, et summo dulcius unum stare loco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권38)
unde paulo post ait 'furor additus'. ivvenes fortissima frustra pectora ordo talis est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3483)
Quis tibi vesani veniam non donet amoris, Antoni, durum cum Caesaris hauserit ignes Pectus, et in media rabie, medioque furore, Et Pompeianis habitata manibus aula, Sanguine Thessalicae cladis perfusus adulter Admisit Venerem curis, et miscuit armis Illicitosque toros, et non ex coniuge partus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:36)
Nondum tumultu pectus attonito carens mutavit iras quodque habet proprium furor, in se ipse saevit, Dira Furiarum loca et inferorum carcer et sonti plaga decreta turbae - si quod exilium latet ulterius Erebo, Cerbero ignotum et mihi:
(세네카, Hercules Furens 18:9)
habitant sub pectore manes, Ultricesque deae dant in nova monstra furorem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:4)
Illa, pavens adyti penetrale remoti Fatidicum, prima templorum in parte resistit, Atque, deum simulans, sub pectore ficta quieto Verba refert, nullo confusae murmure vocis Instinctam sacro mentem testata furore, Haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat, Quam tripodas, Phoebique fidem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:36)
Sed mentibus unum Hoc solamen erat, quod voti turba nefandi Conscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrum Sperabat, gaudet monstris mentisque tumultu, Atque omen scelerum subitos putat esse furores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:57)
forsitan hoc studium possit furor esse videri, sed quiddam furor hic utilitatis habet, semper in obtutu mentem vetat esse malorum, praesentis casus inmemoremque facit, utque suum Bacche non sentit saucia vulnus, dum stupet Idaeis exululata modis, sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso, altior humano spiritus ille malo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 119)

SEARCH

MENU NAVIGATION