라틴어 문장 검색

sic tarda senectus Tithonum minuit, cum moles tota cicadam Induit, in gracilem sensim collecta figuram.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 8:2)
Sponsa vero Guntharii, quae quondam post Romam eligantissima habebatur, quasi vidua destituta viro, scissa veste, fuscata pelle, deiectis crinibus, nudis pedibus absque pastore sedit in cinere.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:19)
Fuscat et extinguit cordis caligo nitorem Corporis, est animi solus in orbe nitor."
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et capite 37:5)
* * * Non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam auibus breuem et temporarium cantum commodauit, hirundinibus matutinum, cicadis meridianum, noctuis serum, ululis uespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum;
(아풀레이우스, 플로리다 13:1)
quippe haec animalia inter se uario tempore et uario modo occinunt et occipiunt carmine, scilicet galli expergifico, bubones gemulo, ululae querulo, noctuae intorto, cicadae obstrepero, hirundines perarguto.
(아풀레이우스, 플로리다 13:2)
quam uti alicuius sceleris ammixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:2)
Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:17)
innumeras nam claudit apes longaque superbus fuscat nube diem, dum plenas nectare cellas
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 423:1)
Esto cicada noctium.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:1)
"durate atque expectate cicadas ?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX31)
Principio quoniam mittunt in rebus apertis corpora res multae, partim diffusa solute, robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem, et partim contexta magis condensaque, ut olim cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae, et vituli cum membranas de corpore summo nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens exuit in spinis vestem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:1)
principio genus alituum variaeque volucres ova relinquebant exclusae tempore verno, folliculos ut nunc teretis aestate cicadae lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:8)
Et quas sentit Arabs, et quas Gangetica tellus Exhalat nebulas, quidquid concrescere primus Sol patitur, quidquid coeli fuscator Eoi Intulerat Corus, quidquid defenderat Indos, Incendere diem nubes, oriente remotae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:36)
Stat contra fortior aetas, Vix ulla fuscante tamen lanugine malas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:20)
Sed quandam volo nocte nigriorem, Formica, pice, graculo, cicada.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV3)

SEARCH

MENU NAVIGATION