라틴어 문장 검색

quid mea si canis aetas candesceret annis, et faceret scissas languida ruga genas?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18b1)
tunc in canitiem mutatis sponte colubris longaevum mentita senem rugisque severas persulcata genas et ficto languida passu invadit muros Elusae, notissima dudum tecta petens, oculisque diu liventibus haesit peiorem mirata virum, tum talia fatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:61)
sanguinem reddet tibi ignavus iste ductor ac fortis pater, sed quid trementes circuit pallor genas iacensque vultu languido optutus stupet?
(세네카, 아가멤논 5:14)
ut ora iuveni paria Perithoo gerit, ni languido pallore canderent genae staretque recta squalor incultus coma.
(세네카, 파이드라 11:45)
Pulchrae sunt genae tuae inter inaures, collum tuum inter monilia.
귀걸이 드리워진 그대의 뺨과 목걸이로 꾸며진 그대의 목이 어여쁘구려. (불가타 성경, 아가, 1장10)
Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce; sicut fragmen mali punici, ita genae tuae per velamen tuum.
진홍색 줄과 같은 그대의 입술, 그대의 입은 어여쁘기만 하오. 너울 뒤로 얼보이는 그대의 볼은 석류 조각 같다오. (불가타 성경, 아가, 4장3)
Genae illius sicut areolae aromatum, turriculae unguentorum; labia eius lilia distillantia myrrham primam.
그이의 뺨은 발삼 꽃밭 같아 향기로운 풀들이 탑을 이루고 그이의 입술은 몰약이 흘러 떨어지는 나리꽃이랍니다. (불가타 성경, 아가, 5장13)
Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae per velamen tuum.
너울 뒤로 얼보이는 그대의 볼은 석류 조각 같다오. (불가타 성경, 아가, 6장7)
Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens.
너희는 얼마나 더 맞으려고 자꾸만 반항하느냐? 머리는 온통 상처투성이고 마음은 온통 골병들었으며 (불가타 성경, 이사야서, 1장5)
Dorsum meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpationibus et sputis.
나는 매질하는 자들에게 내 등을, 수염을 잡아 뜯는 자들에게 내 뺨을 내맡겼고 모욕과 수모를 받지 않으려고 내 얼굴을 가리지도 않았다. (불가타 성경, 이사야서, 50장6)
Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
예수님께서는 배에서 내리시어 많은 군중을 보시고 가엾은 마음이 드시어, 그들 가운데에 있는 병자들을 고쳐 주셨다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 14장14)
Respondit ei languidus: " Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ".
그 병자가 예수님께 대답하였다. “선생님, 물이 출렁거릴 때에 저를 못 속에 넣어 줄 사람이 없습니다. 그래서 제가 가는 동안에 다른 이가 저보다 먼저 내려갑니다.” (불가타 성경, 요한 복음서, 5장7)
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.
그의 살갗에 닿았던 수건이나 앞치마를 병자들에게 대기만 해도, 그들에게서 질병이 사라지고 악령들이 물러갔다. (불가타 성경, 사도행전, 19장12)
pervius est Acheron iam languidus et remeare licet soli tibi nec te fata tenent post funera?
병약한 아케론 강이 통행 가능하여, 오직 너에게만 되돌아오는 것이 허락되었느냐? 장례 이후에 운명이 너를 더 이상 붙잡지 않고 있느냐? (세네카, Hercules Oetaeus 28:9)
Ennius de dormiente inprimitque genae genam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6862)

SEARCH

MENU NAVIGATION