라틴어 문장 검색

Hanc autem conceptionem, qua scilicet conceptus mentis in effectum operando prodit, Priscianus in primo Constructionum diligenter aperit, dicens generales et speciales formas rerum intelligibiliter in mente divina constitisse, antequam in corpora prodirent, hoc est in effecta per operationem, quod est dicere, ante providit Deus quid et qualiter ageret, quam illud opere compleret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 57:4)
Qui etiam his animati, ne divinitatis illius aliquid remaneat inexhaustum, usque ad faeces Bacchum deglutiunt, sicque suum deum in tartaream abyssum ventris cogunt inhoneste descendere, et dum sic a speciali ad generalissimum genus potationis deveniunt, superlativum gradum ebrietatis ascendunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:6)
myrmidonumque dolos a generalibus ad specialia venire vitiosum est, nisi forte redeatur ad causam, ut hoc loco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2521)
sane specialia pro generalibus po- nit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 342)
adeo, nec qui sit numerus nec quae nomina nec qui generales quive speciales sint status, convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 105:2)
et bene, sicut etiam in navibus, et generalia dat et specialia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3063)
in omni speciali utique inest generalis, ut quae sit prior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 73:8)
omnes enim generale est, plerique speciale:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1815)
Latinorum quidam satis significari putaverunt, si illud generale tempus, hoc speciale tempora vocarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 137:1)
Quid enim interest inter decreta philosophiae et praecepta, nisi quod illa generalia praecepta sunt, haec specialia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:6)
In picturae etenim libro umbratiliter legebatur, quae nuptiarum exsultationis applaudit [0472C] solemnitas, quae in nuptiis melodiae solemnizet suavitas, quae connubiis convivarum arrideat generalitas specialis, quae matrimonia citharae concludat jucunditas generalis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:5)
has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 307:1)
sane modo generalis est descriptio equestris certaminis, paulo post descendit ad specialem, sicut fecit in quinto et de cursoribus et de navali certamine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5994)
cum sit autem omnis generalis quaestio speciali potentior, quia universo pars continetur, non utique accedit parti quod universum est, profecto nemo dubitabit, generales quaestiones in illo maxime studiorum more versatas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 70:1)
Aut cum se Filius in sacrifitium Patri obtulerit, et secundum hoc in celebrationibus missarum specialiter /f.13rc/ ad Patrem orationes dirigantur et hostie fiat immolatio, cur eius precipue altare esse non videatur cui maxime supplicatio et sacrifitium agitur?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION