라틴어 문장 검색

Nescitis quoniam, qui sacra operantur, quae de sacrario sunt, edunt; qui altari deserviunt, cum altari participantur?
성전에 봉직하는 이들은 성전에서 양식을 얻고, 제단 일을 맡은 이들은 제단 제물을 나누어 가진다는 것을 여러분은 모릅니까? (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 9장13)
Cuius questionis ambiguum volens purgare, tu, vastae peritiae sacrarium, pro exemplo adiecisti, quod multo magis audientium attonita corda concussit, quia sanctus Domini Cuthberhtus, incomparabilis confessor et episcopus, non solum adhuc expectat diem prime resurrectionis incorrupto corpore sed etiam perfusus quodam blando tepore.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:5)
Genium vero qui mihi in sacerdotali ancillatur officio, decens est suscitari, qui eos a naturalium rerum catalogo, a meae jurisdictionis confinio, meae judiciariae potestatis assistente praesentia, vestrae assensionis conveniente gratia, pastorali virga excommunicationis eliminet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:8)
Legatio Hymenaei cum Naturae litteris ad Genium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 81:1)
Natura, Dei gratia, mundanae civitatis prima vicaria procreatrix, Genio sibi alteri similem, eique per omnia serenatis fortunae blanditiis amicari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:4)
Adventus Genii.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 88:1)
Cum inter has virgines dragmaticae collocutionis intercalaris celebraretur collatio, ecce Genius, organicorum instrumentorum applaudente laetitia, [0479C] nova apparitionis resultatione comparuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:1)
Quomodo Veritas comitabatur Genium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 90:1)
His ergo picturae solertiis Genio solemniter operam impendenti, Veritas tanquam patri filia verecunda ancillatione obsequens assistebat, quae non pruritu aphrodites promiscuo propagata, sed hoc solo Naturae natique geniali osculo fuerat derivata, cum Ilem speculum formarum meditantem, aeternalis salutavit idea, eam iconiae interpretis interventu vicario osculata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:1)
Quomodo Natura occurrat Genio adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 92:1)
Natura igitur suo gressui laxiores concedens habenas, solemnem occursum solemniter exhibendo, oscula nullo illicitae Veneris fermentata veneno, sed mystici signantia cupidinis amplexus, etiam mysticae dilectionis concordiam figurantes, Genio exhibuit adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 93:1)
Alloquitur Genius Naturam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 94:1)
Mutua gratulatione expletionis termino consummata, Genius induxit silentium, manu postulante silentia, consequenter vero in hanc locutionis formam suae vocis monetavit materiam:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:1)
Hic promulgat Genius excommunicationem praetaxatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 96:1)
Tunc Genius post vulgaris vestimenti depositionem sacerdotalis indumenti ornamentis celebrioribus infulatus, sub hac verborum imagine, praetaxatam excommunicationis seriem a penetralibus [0481C] mentis forinsecus evocavit, hoc locutionis praecedente curriculo:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION