라틴어 문장 검색

auditisne magiam, qui eam temere accusatis, artem esse dis immortalibus acceptam, colendi eos ac uenerandi pergnaram, piam scilicet et diuini scientem, iam inde a Zoroastre et Oromaze auctoribus suis nobilem, caelitum antistitam, quippe qui inter prima regalia docetur nec ulli temere inter Persas concessum est magum esse, haud magis quam regnare.
(아풀레이우스, 변명 24:13)
Sacerdotes quoque feminas M. Cicero antistitas dicit, non secundum grammaticam legem antistites.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 23:1)
Sacerdotes, inquit, Cereris atque illius fani antistitae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 23:3)
Nam sub Numa Pompilio, secundo Romanorum rege, ritu Gentilium sacrificante, ancile de celo in urbem Deo electam delapsum fuisse Livius in prima parte testatur. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:13)
et si Gentiles aliud peterent, refellant ipsam per victoriam Herculis in Antheum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:11)
gentilis tuus urbem auget quam hoc biennio primum vidit et ei parum magna visa est quae etiam ipsum capere potuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 35-36 2:2)
Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem combiberat tracta atque comis antistita Phoebi non profecturas tendebat ad aethera palmas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 38:1)
currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem, qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum, ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae more antiquo in custodelam suom commiserunt caput, praetorquete iniuriae prius collum quam ad vos pervenat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION