라틴어 문장 검색

ex quibus erat Iunia Silana, quam matrimonio C. Sili a Messalina depulsam supra rettuli, insignis genere forma lascivia, et Agrippinae diu percara, mox occultis inter eas offensionibus, quia Sextium Africanum nobilem iuvenem a nuptiis Silanae deterruerat Agrippina, impudicam et vergentem annis dictitans, non ut Africanum sibi seponeret, sed ne opibus et orbitate Silanae maritus poteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장4)
a forma generis, quam interdum, quo planius accipiatur, partem licet nominare hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 4:1)
eius generis formae loci vitio et manu nocens, quarum altera iubetur ab arbitro coerceri altera non iube- tur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 2:4)
"nam census, forma genusque conveniunt:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 35)
Quis sublime genus formamque insignis Etruscae nesciat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum43)
ut etiam in ferro animadvertimus, quod, quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis vapore percalefactum ita mollescit, uti in omne genus formae faciliter fabricetur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장12)
Et Oratius dixit, Et genus et formam regina pecunia donat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 3:3)
Et genus et formam regina pecunia donat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 252:5)
Quod si quaedam, inquit, in hominum morte atque vita etiam diversis temporibus editorum per stellarum pares quosdam postea conventus paria nonnulla et consimilia posse dicunt optingere, cur non aliquando possint omnia quoque paria usu venire, ut existant per huiuscemodi stellarum concursiones et similitudines Socratae simul et Antisthenae et Platones multi genere, forma, ingenio, moribus, vita omni et morte pari?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 30:1)
Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicoset genus et formam regina Pecunia donat,ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0621)
Gracchus accendit, genere, forma, eloquentia facile princeps.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO TIBERI GRACCHI 1:2)
genus, forma, vires, opes, divitiae cetera[que], quae fortuna dat aut extrinsecus aut corpori, non habent in se veram laudem, quae deberi virtuti uni putatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:2)
genus et formam definiunt hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:1)
Vicit locuples genus et formam pauperis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.2)
scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos et genus et formam regina Pecunia donat, ac bene nummatum decorat Suadela Venusque, mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 617)

SEARCH

MENU NAVIGATION